Illustrissimo Equiti de Stella polari, et archiatro,
D[omino] D[octori] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
Fr[anciscus] de Sauvages.
Quas dederas 14 octobr[is] accepi, cum solita voluptate; caprariam inclusam
numquam antea visam salutavi. Utinam non solitaria accessisset!
Has scribo, ut faustam et felicem annorum seriem tibi, dilectae conjugi et
suavissimae proli, auspicet; nil ita fortunatum tibi eveniet, quod votis meis minus non
sit et dignitate tua inferius.
Miror, quod celebris academia Upsaliensis non accessat monumenta academiae
Parisinae, statim atque in publicum eduntur; societas regia Monspel[iensis] jure suo, ut
pote soror Parisinae, ea statim dono accipit; et praeterea sunt sex curiosi in urbe, qui
singuli horum exemplar singulis annis emunt.
Fluidum electricum suffocant vapores; iidem qui homini lethales sunt, ut vapor
carbonum electricitatem minuit, aer austrinus, qui vires hominis imminuit; vide in
act[orum] ac[ademiae] Paris[inae] commentaria – D[ominos] le Monnier et Nollet de
Electricitate. Superest, ut experiar, num vapor opii idem efficiat, sed taedet me
experimenta capere; piger evasi ex podagra, quae, licet dolores non creet, manus et
pedes debilitavit.
Mitto Guanabani vel Mathiolae ramulos duos; flores servari non possunt. Matyniam
foliis serratis educat D[ominus] de Jussieu in horto suo. Tuam Reaumuriam
Alexandrinam lubentissime accipio; quaeso, illud genus in publicum edas, cum
dabitur occasio; et phyliram impressam mittas, ut offeram D[omino] Reaumurio cum
ratione mutati consilii. Utinam ayenae semina obtinerem!
Utinam Guanabanus posset in novum genus erigi a Mathiola diversum!
D[ominus] Seguier, mortuo Marchione Maffei, demum in patriam seu Nimes reversus
est; octo leucis abhinc distat; magnam historiae naturalis segetem attulit; totus est in
numismatis antiquis, de quibus librum parat. Ad me scripsit et Monspelium accessurus
est visitationis gratia.
Lycium nostrum edit baccam globosam coloris obsoleti, cujus non recte memini.
Tua itinera nondum huc pervenere; non possum judicare, utrum araneam fratris mei
contineant.
Petr[us] Barrera, sodalis noster, obiit ex fistula recti, mense praeterito; nuper
scripserat topographiam botanicam Ruscinonensem, quam misit manuscriptam ad
ducem D’Ayen, cui etiam suum musaeum avibus piscibus &c. ditissimum obtulit ejus
conjux, sed recusavit dux d’Ayen. Scripserat et ediderat idem amicus in 8
observationes anatomico-practicas seu historiam morborum cum cadaverum sectione.
Locum ab eo in societate regia derelictum Socii liberi offerri curabo
D[omin]o Seguier, quem scio tecum in gratiam rediisse. Si D[ominus] Manetti
palinodiam publice recantet, ut scriptis ad me litteris recantavit, tunc deprecabor te, ut
ejus nomen cuidam generi plantarum inscribas.
Audio apud Dalecarlos tellurem tremuisse. Illi terrae motus, qui Ulissiponem iterum
everterunt et Africam subruerunt, ad nostras etiam regiones forte progressi sunt,
Avenione siquidem et Perpeniani subterranei mugitus auditi sunt. Fodina, quae
deflagravit, non longe distat a centro telluris, cum in tam dissitas regiones telluris
intumescentia serpserit eadem die.
Laudatur liber D[omini] Lind Angli de scorbuto nuper in Gallicum versus. Decoctum
tuum solani dulcamarae acri lacte mire praestat in syphilide, gonorrhaea &c. juxta nova
experimenta.
Verbenae cataplasma in pleuritide vel dolore pleuritico feliciter successit et asseruit
ille, cui hoc suaseram, rubrum colorem quasi cruentum contraxisse, sed non vidi. Ejus
decocto vomitum cieri mihi asseruere observatores et sic febres intermittentes
abactas.
Inoculatio Parisiis et Lugduni Gallorum instituta fuit, sed non ita feliciter ac apud
Anglos, Genevenses, Italos, Monspelii sero tantum accipietur ob medicorum
praejudicia.
Vitalianus Donati Taurinensis acceptus est in academia Stockolmiana et certe
meretur hunc honorem. Condit historiam plantarum marinarum, cujus prospectum
habeo; quadringentas tabulas Aeneas iconibus plantarum refertas paratas habere
scribit amicus, qui apud eum est, et a quo semina plantarum mihi destinata conradit.
Cito accipiam librum D[omini] Schmiedel, med[ici] Erlangensis, qui de historia
naturali et, ni fallor, de plantis agit.
Redeunte D[omino] Holm, spero fore, ut accepturus sim nova, quae in lucem
edidisti opera, ut novas species plantarum, novum systema naturae et, si facile sit,
pauxillum zerumbeth, ligni colubrini, costi arabici codagarpala.
Ex bombyce Asclepiadis fruticosae l. vulgo Soyer parant nuper
pannos, ex quibus tunicae ad cutem applicandae parantur, artifices quidem Parisini,
quos pannos vidi.
Mitto speciem iberidis galloprovincialis, quae desideratur in tuis speciebus.
Obitum illust[rissimi] Hambergeri summo dolore prosecutus sum et prosequor.
Quantum virum in theoricis [sic], mathematicis, physicis! Quam vere doctum et
demonstrandi peritum! Solus Hallerus ejus mortem divinae providentiae tribuit. Dudum
ad te miseram illam lacertulam cylindricam palmis tridactylis cum nostra caecilia, haud
dubie fasciculus ille, pluribus seminibus onustus periit.
Hyems hactenus est temperatissima et dies vernis similes.
Centaurea babylonica numquam produxit apud nos semina crassiora. Demum
gaudeamus caldario eggregio fornace instructo, in quo hac hyeme quinquies tantum
noctu ignem accendere opus fuit.
Vale amicorum colendissime et incolumis diu vive!
Monspelii 14 januarii 1756.
[Address]
a Messieurs
Messieurs de La Societ
Royale Des Sciences
à Upsal
en Suede