Celeberrimo Linnaeo S[alutem],
Has responsorias committo D[omino] Roseenio, collegae Tui[1] fratri, qui reddi curabit. Ego quidem dives non sum. Literarum tamen amore abreptus nulli sumtui parco, quo possim aliquid addiscere, quare omnia, quae mittes, semina et reliqua etiam cum aliquo impendio gratissima erunt.
Dissertationem Tuam, qua mirabilis historia continetur,[2] recensui in literariis nostris novis.[3] Mittam v[ero] recensionem, quam primum potero, Norinbergam ad amicissimum Treurium, qui nuper Vestri Collegii Director creatus est.[4] Semina Tua mihi semper erunt acceptissima. Dracocephalon 5 non possideo. Semina vero, si quae velles nossem, reservabo; misi autem quae olim habebant. Phlomis Tartarica nunc floret et chamaecerasus et alia nova, tum campanula Echii folio, symphytum Thalii, &c. Faciam, ut ne sim penitus inutilis Tibi amicus. Societati mittam certo hac aestate, quae promisi. Obruor vero negociis, quae[a] in patriam itinere facto paucis abhinc diebus redux offendi.[5] Ruppii floram[6] mitto ad D[ominum] Gentzen[7] et exspecto vicissim a Te diss[ertationes] aliquas Suecicas, anatomici aut botanici argumenti.
Nihil, nisi fallor, apud nos prodiit in rem Tuam praeter cujusdam D[omini] Moro libellum de telluris mutatione a Vulcanis, quos putat effecisse illam copiam marinorum corporum per omnem telluris superficiem sparsorum.[8] Exemplar offert pretio Ehrhardus,[b] a quo fasciculus Tibi destinatus mihi praesto est.
Vale et me porro ama!
D[abam] 10 Junii 1745.
{div-address}[address] A Monsieur / Monsieur Linnaeus Professeur / en Botanique[c] / trez celebre / a Upsal
TEXTUAL NOTES
a. MS1 quae
b. MS1 Ehrhardus
c. MS1 Botanique
EXPLANATORY NOTES
1. He is Eberhard Rosén, ennobled Rosenblad in 1770, the brother of Nils Rosén von Rosenstein. He visited Albrecht von Haller in 1745-1746.
2. Linnaeus, Dissertatio botanica de Peloria. For this “monsterplant”, which caused Linnaeus so many problems, see Linnell, “Några ord om Linnés Peloria och dess locus classicus”.
3. Göttische Zeitungen von Gelehrten Sachen.
4. The correspondence between Albrecht von Haller and Christopher Jacob Trew was edited by H. Steinke, Die Korrespondenz zwischen Albrecht von Haller und Christoph Jakob Trew.
5. In 1745 Haller became a member of the Parliament at Berne.
6. Ruppe, Flora Jenensis; Haller, Flora Jenensis Henrici Bernhardi Ruppii.
7. He is probably Johann Georg Heinze, one of Haller’s correspondents.
8. Moro, De’ crostacei e degli altri marini corpi che si trouvano su’ monti. Here are proposed the remarkable theories regarding the changes of earth after the creation of the world.