Viro Amplissimo,
D[omino] D[octori] ABR[AHAM] BAECK,
Archiatro Regio,
Regii Collegii Medici Praesidi,
pl[urimam] d[icit]
C[arolus]Linnaeus.
Quod integre sanitati restitutus sis ex animo laetor.
In agone fere jam constituta est filiola mea dulcissima, minima natu, ingenio et lepore coaetaneas omnes superans. Totam noctem insomnem duxi, ut ejus oculos clauderem, cum signa mortis omnia insurrexerant, uti pulsus intermittens, spasmus cynicus, respiratio stertorosa, stragilectio, lingua et labia exusta, oculi calligantes depressi. Superata aurora incepit paullo liberius respirare; quae fient futura nocte cum horrendo metu praesagio.
Quae olim mihi in cubili Tuo sub nocte narrabas de filio aliquo naturali, propalavit ille, de quo quaeris (uti hic rumor est), et quod hoc Holmia habuerit refert.
D[ominus] Rosen erit procul dubio Holmiae; noctu urbem peragravit non salutata propria domo; alii ferunt eum petiturum licentiam a munere sub vicariatu generi; alii quod aderit vocationi ad praefecturam camerae ferreae.
Plura non vacat referre, moerore confectus ob filiam dulcissimam.
Upsaliae d[ie] 1 febr[uarii]
1754.
[Address]
Archiatren
Wälborne H[err] Doctor Baeck
Stockholm.
frijbr