Amicissimo suo,
Viro Clarissimo Experientissimoque,
D[omino] D[octori] NIC[OLAO] L[AURENTIO] BURMANNO,
S[alutem] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.
Hodie Tuas d[ie] 26 Novembri[s] datas habui. Laetatus maxime fui, quod
salvus accesseris Hafniam, tanto hoc magis, quo nuper a D[omi]no Falk literas accepi,
quibus indicat Te non accessisse, cum quaerat a me, unde vel quo pervenisti.
Mox ac Tuas accepi, misi ad Tabellarium, qui respondebat literas ibi fuisse, sed eas
hoc mane a quodam, ex mandatis D[omini] Mommae, fuisse exceptas; ideoque nullus
dubito, quin rite pervenerint vel perveniant hisce diebus.
Nuper mihi e seminibus enata est planta illa, quae apud Fewill. Peruv.
dicitur Hemerocallis Pelegrina; quae forte inter primas hujus speciei in
Europa.
De eis, quae mentionem fecisti in epistola, numquam mihi subiit cogitatio;
numquam explico amicorum verba in malum sensum.
Mihi vix horam relictus fui per totum hunc autumnum; spero, quod liceat sub feriis
Floram Lapponicam examinare, ut eam prima cum nave mittere queam.
Quae monuisti de Societate cum abires, mihi ante in memoria haesit; et tentabo
omnibus viribus, ut fiat, quando occasionem nanciscor commodam illud proponendi.
Nihil mihi antiquius erit quam omni studio inservire tuis votis, quem colam semper ob
infucatam Tuam in me amicitiam.
Opto, ut brevi felix et sospes pervenias in venerandi Parentis Tui amplexus!
Regenfucii opus possideo, sed non descriptiones alias quam quas dedit D[ominus]
Kratzenstein.
Debitas Tibi refero, quod me apud D[ominum] Sprenglerum commendasti ad
conchylia obtinenda.
Dabam Upsaliae 1760 d[ie] 12 Decembr[is].
[Address]
a Monsieur
Mons[ieu]r Nic[olaus] Burmannus
Docteur en Medecine
Hamburg