Illustrissimo patrono meo Carolo a Linné,
archiatro et equiti de stella polari,
S[alutem] p[lurimam]
B[oissier] De Sauvages.
Quod tam benigne sentias de mea nosologia methodica, hoc minus operis
dignitati quam benevolo mitique animo tuo tribuo, vir praestantissime. Hoc tamen
maximae mihi laudi vertitur, quod tam integrum et doctum judicem circumvenire mihi
datum sit, ut quod justitiae debebat minus, favori praemium existimationis suae
concesserit.
Demum nuper id mihi felicitatis contigit, ut sextum cum 5 et 4° amoenitatum tuarum
volumen apud bibliopolam invenerim, et, ut millenos alios thesauros mittam, ibi
desideratissima morborum genera inveni, quae avidissime perlegi dolens tamen, quod
ob brevitatem non omnia recte capere potui. Sunt enim plura genera vitiorum,
quae mihi non sunt satis perspecta quaeque vellem in secundam meae nosologiae
editionem transferre, quocira te deprecor, ut sequentium generum vel synonymia vel
autorum citationes vel brevem descriptionem mihi suppeditare velis; quippe alteri
editioni parandae incumbo nec non ut species novas, quas nosti, pro tua benignitate
suppedites.
Digitium. An species paronychiae? Noma an ulcus vulgare, et
ulcus, quod nos dicimus vulnus suppurans. Pressura, quo pacto differta a
paronychia suppurata? morta an pemphygus? Unde nomen illud? An uredinis
species scarlatinae? Quid volatica an podagra anomala? Unde nomen glus an a
glutine?
Sex sunt menses et ultra, ex quibus fere quaedam dirissima in provinciae nostrae
ea regione, quae vocatur Le Gevaudan, strages edit, quae terrorem
quoquoversum injiciunt. Nuper 20 millia hominum ejus venationi operam dederunt sed
frustra; velocissimum animal vituli magnitudine lupinum rostrum gerit; caetera
mihi videntur leaenae similia; ignoramus, ad quod genus attineat; puellas,
pueros et mulieres potissimum aggreditur; harum mammas, genas, caput vorat; parcit
et plurimum pecori; viros timet; cum mulieribus crudeliter ludit, muros octo vel novem
pedes altos transilit; gestavit infantem dentibus apprehensum nec humeris impositum,
cauda in extremo subramosa praelonga, pili ruffi saltem in lateribus, in linea dorsi
obscuri, in abdomine albi, auriculae breves. An ungues felis? Hoc ignoratur. Hactenus
fere quinquaginta homines momordit aut voravit; villas et stabula ingreditur. Nuper
tabernam pauperis villicae ingressa puerulum comprehendebat; mater insilit et fera
eum relinquit; verum alterum puerulum rapiens effugiebat; mater eam insequitur; supra
ejus dorsum insilit, equitat, clamans; advenit auxilium et fere infantem capite omnino
lacerato dimittit, paulo post moriturum. Tam velox est, ut intra breve tempus
quadraginta leucas percurrat; eadem die ad distantiam 12 leucarum strages edit;
hyenam esse vulgo putant; diversae icones ubique veneunt sed imaginariae;
si rostrum foret minus praelongum, Leaena videretur.
Accipio nunc schedulam tuam circa Kaeringbad et pluries observatur, ut
dicis, in menostasia, nec non in hysteria et aestus volaticus vulgo dicitur; ad
genus ardoris referri potest nomine ardoris volatici. Quare carcinoma sit
frequens falhunae. Nemo rationem inveniet, quam tu non potes detegere. De
Elephantiasi Norvegica, quod narras, certe mirum est; in nostris oris maritimis au
Martigues non procul a Massilia hunc morbum endemium esse ferunt medici. An
ab illo gordio halecum, inquiram.
Sueciam jam appulit noster Consul Holms amicus meus. Utinam refferre posset
tertium saltem volumen tui systematis naturae, quem nec aere nec ullo pretio
potuimus in hanc provinciam accersere; duo prima volumina obtinere a bibliopolis
nemo potuit nisi Antonius Gouan. Salvius quidem tuus bibliopola misit fasciculum
librorum, sed amoenitates academ[icae], spec[ies] plantar[um] editae ann[o] 1753. duo
volum. Academ[ia] Upsaliensis tantum multis annis dissita seu interrupta et opera tua
dudum edita, quae jam habebamus, ibi inventa sunt, minime vero nuperrimae species,
nec systema ultimae editionis.
Maxime gaudeo, quod carissimus tuus natu major filius patris vestigia summa cum
laude premat; tibi ex intimo corde gratulor, quod tam dignum alas filium. Id mihi
fortunae non contigit. Duos habeo filios; natu major 15 annos natus Tolosae physicis
quidem et mathematicis studiis incumbit, sed martem tantum spirat; minimus
quadriennis est, et nescio, utrum quondam saniora consilia secuturus sit. Ego a
duobus tribusve mensibus infirmam valetudinem duco; timeo pro meis pulmonibus;
felix, si asthmate tantum laborem; hoc mihi non exiguum solamen est, quod tu, vir
praestantissime, valeas et orbem medicum scriptis immortalibus dites et illustres.
Oculi suum acumen suumque vigorem ab anno et ultra recuperarunt, ita ut noctu
legere liceat; hoc vero tibi refero; quippe usum cariophillorum suaseras et reapse
infuso caryophyllorum in aqua vitae; oculos vespere illinendo sanatus sum.
Amicus Gouan non recte se gessit erga me in sua flora Monspeliaca; nec laudare
possum, quod plantas a me dudum descriptas, nominatas, ab ipso pro meis citatas in
suo Horto Monsp[eliaco], deinceps tamquam a se solo in nostra regione primum visas
jactaverit pag. 476, earumque numerum ad 187 extollat, ex quibus vix 20 aut 25 ad
ipsum pertinent; quippe, ex quo tempore primum edisti floram Monspeliens[em] anno
1756 usque ad ann[um] 1759, ego species, quae ibi deerant in manuscriptis meis,
collegi plures quam quas ipsi sibi tribuit et discipulus meus D[ominus] Pech medic[us]
Narbonensis numeravit; plures quam 24 species omnibus hic notas, quas in sua flora
Monspel[iensi] omisit et quas ipse recensueram in mea.
Interea familiariter vivimus, quia non, ut mihi molestus esset, sed ut potissimum
Imberti nostri cancellarii ignorantiam botanicam ostenderet ea scripsit. Perge itaque
ejus litteris, quas ad te expecto, responsiones includere! Utinam possem historiae
naturalis novis inventis tibi placere et his litteras implere! Sed totus sum hodie in
professorio medicinae munere et praxeos excercitio, potissimum in consultationibus et
itineribus ad aegros institutis, quamdium permittit valetudo vacillans et aetas
ingravescens.
Meus Pech acriter incumbit in elaboranda flora Pyrenaica et Narbonensi. Sequierius
ipsi suos et ego meos libros botanicos impertivimus. Frater meus junior ex Italia,
quam per annum peragravit, multa circa historiam naturalem reportavit. Veronae
cognovit Jul[ium] Caesarem mo[...], qui botanicam acerrime colit, ex quo plures
curiosas plantulas habuit. Ex quo discessit Anton Jussieu. Fere tota laetitia Linnaeana
est, gaudeo maxime, quod te meritis nobilissimum nobilitate diplomatica decoratus sis
[sic] tu, qui artem nostram nobilitas. Gaudeo, quod academiae regiae
scientiarum Parisinae adscriptus sis in classe omnium aestimatissima. Hoc unum
voveo, ut in seros annos sanus vegetus laetus partis tot honoribus fruaris et me tibi
devictissimum [sic] amare pergas. Vale!
Monspel[ii] 2 April[is] 1765.
Ex Peruvio Hispaniam inde Monspelium venit radix Calaguala
dicta brumeo-rubra teres, brevis, insipida, duriuscula, subramosa, calami minoris
crassitie, tortuosa, quam Seguierus judicat Caraguatam Plumerii seu
Tillandsia, sed ea est parasitica forte; quod radicem voco est truncus sarmentosus.
Illud vero medicamen aquae incoctum ad unc. semiss. pro aq. lit. 11. est sudorificum
praestans in syphilide, in elosi scrophulosa, quod mire successit Nemausi et Gadibus
apud Hispanos valde celebratur. Quid vero sit, tu nobis patefacias!
Hic aliquot aegri a febre intermittenti pertinacissima illico sanati sunt
una dosi seu dragm. gem. seminis mihi ignoti, cujus pugillum tradidi D[omin]o Gouan,
qui ad te mitteret; semen cujusdam graminis videtur; unde advenerit ignoro. Satum ab
aliis non adolevit nec germinavit. Addo pugillum, eximium opus Morgagni de sedibus
et causis morbor[um]; in fol. prodit, quod est appendix Sepulchreti Bonetani optime
elaboratum et praestans. Rex Ludovicus XV suam effigiem marmoream universitati
medicinae dono dedit; inaugurationem solenniter celebravimus. Schola nostra
deinceps Ludoviceum Monspeliense nuncupatur, singulis annis
50ta plures doctores medici renunciantur. Hallerus scribit se Göttingam
advocari, ut sit universitatis cancellarius cum magnis emolumentis, sed nondum iturum
se promisit. Ill[ustrissimus] Swietenius penultimum Tomum commentarii in
aphor[ismos] edidit et ad me mittit, ut Haller VI tom. in 4to suae
physiologiae Raj. et VII sub praelo sudat.
De praecipuis erroribus in nosologiam meam illapsis, quaeso, me
moneas, ut in 2 edit., quam paro, eos effugiam, species omissas et saltem nomine
triviali insignitas, cum citatione authoris, si velles addere, pergratum mihi facies. Genus
raphaniae tuum curiosissimum, juxta definitiones affinium morborum, videtur
convulsionis species, nisi dolorum ratione distingueretur, sed quam multae aliae
species convulsionis dolore capentur [sic], quae non raphaniae dici possent.
Dulcissimae et nobilissimae tuae conjugis manus humillime deosculor
filioque omnia fausta deprecor.
[Address]
A Messieurs
Messieurs De La Societé royale
Des Sciences d’Upsal
à Upsal
en Suede