Summo Medico,
D[omino] D[octori] FRAN[CISCO] de
SAUVAGES
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.
A me in ultimis vel in penultimis petiisti aliquot semina; plures plantae apud
nos semina nunquam ferunt; ideoque mittere nequeo. At vero, ex iis quae possideo,
mitto inclusa, recentissima hac aestate lecta.
Quae notata sunt asterico, debent seri in terra pregnante; reliqua sub dio.
Pro dissertationibus, quas nuper excepi, devotissimas reddo; sunt totidem
magisteria summi magistri.
Salutes, quaeso, D[ominum] Gouan, cujus descriptiones etiam accepi; sed vix
possum extricare omnia, nisi videam ipsa insecta, quae non accepi.
Sunt interim, secundum ultimam editionem Systematis;
No 1. Silpha Vespillo
No2. Scarabaeus horticola
No 3. Scarabaeus sacer
No 4. Scarabaeus rheolentus
No 6. Chrysomela populi
No 7. Chrysomela punctata
No18. Curculio B...
No19. Curculio barbarus
No 20.Curculio scrophul.
Hisce diebus prodiit Loeflingii opus posthumum.
Dabam Upsaliae die 12 Januarii 1759.