Medicorum longe principi,
D[omino] D[octori] FRANCISCO de
SAUVAGES,
Amico aeternum colendo.
S[alutem] pl[urimam] d[icit].
Car[olus] Linnaeus.
Mihi in hac vita nihil gratius accidit quam tuas, amice colendissime,
exosculari litteras, e quibus semper doctior evado. Tu semper plura doces, plura
observas accurate quam quisquam amicorum alius. Accepi heri Tuas, onustas ingenti
observationum novarum thesauro. Perpendi et examinavi omnia; errores meos mox
correxi, ut si aliquando alia prodeat editio, limatior longe evadat. Tu candide et amice
doces omnia, uti Hallerus semper fulmina terit; tamen parum contribuit ad artem
meam.
Lud[ovicum] Rothman novi optime; amo juvenem ob patrem egregium, vere
doctum, praeceptorem olim meum; sed animum juvenis non amo; de quo olim scripsi;
erat hujus frater, nec hic; utinam hic melior!
Misit ad me Commerson Centuriam plantarum exsiccatarum, absque nominibus,
absque litteris. Hodie ad eum scribo, et grates ago, sed frigidus; caveo ab intimiori
familiaritate a te monitus.
Vidi Phillyream angustifoliam a Loeflingio missam; et ille subolfecit
distinctam speciem.
Veronica Cor amoris et Pyraneica mihi plane ignotae sunt plantae. Utinam
viderem ipsas plantas!
Valeriana echinata. Quantum ex tuis et Columna perspicio, structura tota
accedit V[alerianae] cornucopioidi; differt sola scabritia. An flores diandri?
Annon posses mihi semen mittere vel plantam in litteris siccam?
Valeriana tuberosa quae?
Scabiosa purpureo-caerulea, quam citas ex Tabernaemontano, est
Scabiosa Arvensi, quae habet et folia integra et pinnatifida, sed flore in nostra
ad marginem papulos majores semper gerit.
Plantago Cynops. Miror, quod nullus authorum sufficiat hasce
distinguendas. Habeo in horto duas plantas annuas: altera caule erecto, foliis
integerrimis, et spicis cinctis foliis, spica multo longioribus, quae mihi 15; altera caule
ramosiore magis diffuso, minore, foliis dentatis, capitulis nudis seu cinctis foliis
brevibus, et quidem brevioribus ipso capitulo florum; an in bis de synonymis erravi?
Contra oculos rubros et inflammatos apud nos utuntur rustici decocto Pyrolae
uniflorae, quo lavant oculos vel alii tantum masticant plantam et irrigant oculos;
vidi inde mirum effectum.
De Rhamno cathartico minore C. B. plures hodie botanici plura loquuntur,
sed nullus determinat; quaeso, inquiras: 1o an flores sint quadrifidi;
2o planta dioica; si utrum obtineas, certum est, quod sit varietas; sin
minus, distincta species.
Ammi crispum esse speciem distinctam miror, cum vix ulla planta foliis
crispis sit naturalis.
Ferula nodiflora. Fere omnes Ferulae a singulis geniculis umbellas
proferunt.
Oxalis flore albo, distinctissima a lutea, pedunculis unifloris e
radice prognatis absque alio caule, cum lutea sit caulescens.
Cerastium semidecandrum. Apud nos semper habet decem filamenta; sed
tantum alterna cum antheris; crescit in siccissimis collibus, primo vere; et petala huic,
non sequenti, emarginata.
Cistus albidus est a C[asparo] B[auhino] mutuatum.
Pulcherrima de Cistis docuisti et misisti; nullus alius potest Cistos extricare
quam tu et alii, qui inter Cistos habitant.
Cistus Fumana. Fumana planta; de hoc vide Th[omae] Bartholoni
Acta.
Quoties rescindis mihi dubia circa Cistos, toties nova et quidem plura, veluti ex
amputato Hydrae capite exoriuntur. Utinam aliquis vestrum in se susciperet dare
tractatum specialem de Cistis, et totam Cisti historiam absolvere!
Ruta angustifolia mihi est in horto. Video differentiam; observo
diversitatem; eamdem tamen esse agnoscere debeo; procul dubio orta a copula
hybrida.
Silene quinquevulnera, Lychnidem sylv[estrem], Lanuginosam minorem
C[aspari] B[auhini] esse video, sed nullus authorum dixit, praeter Rajum, qui
subolfecerat; adeoque miror, quis tibi a col[legis] hoc revelavit.
Cytisus Montis Calcaris. (Spartium complicatum.) Stamina alterna, antheris
paris, abunde declarant esse Spartii speciem.
Trifolium calyptratum, quod de tuis suavissimis seminibus praeterito anno
habui, dixi in dissertatione Demonst[rationum] plantar[um], p. 21, Trifolium
Cherleri, Trifolium capitulis villosis, globosis terminalibus, calycibus omnibus fertilibus,
Roy., Lugd. B., 379, et distinxi a Trifolio globoso.
Geranium petraeum, cicutaefolio, radice crassa, Β. Μ. Tota structura refert
Geranium cicutarium: sola radice perenni videtur differe. Anne huic stamina 5 fertilia et
5 castrata, uti cicutario?
Conyza caulibus rubentibus, flore luteo nudo, est simillima Erigeroni
viscoso, sed radio destituta, et paucis aliis diversa, ut poterit pro distincta specie
haberi, nisi locus immutet plantam, quod optime videbis; anne haec planta hybrida ex
Erig[erone] viscoso et alio? Recte Erigeron siculum esse video.
Polygonum maritimum. Utinam velles adhuc numerare stamina!
Chamaemelum inodorum. Quaenam sit species ex Anthemidibus Michelii,
non dixerim. In nostris terris non occurrit, nec in Speciebus plantarum habeo.
At planta, quam nos pro Chamaemelo inodoro habemus, longe alia est.
Helianthemum coridisfolio a te missum est absolute Cistus
Fumana, cum folio margine ciliato. Spinosa sunt, quod in nulla alia.
Cistus myrti minoris folio C. B., est mihi Cistus marifolius omnino; caulis
supra radicem lignosus et fruticosus est, ut in reliquis plerisque.
Haec dum scripseram ante mensem, vocatus fui in Aulam Regiam, ut litteras mittere
non possem.
Accesserunt ad Reginam nostram posthuma D[omini] Hasselquist, quae collegerat
in Aegypto et Palaestina, quaeque Illa redemerat 1,800 thaleris. In hac collectione
pisces omnes Nili, serpentes Aegypti et animalia alia non
pauca, in spiritu vini asservata, nec non insecta Aegypti et Palaestinae facile
omnia, plantae omnes Aegypti et Palaestinae exsiccatae; inter has, Hyssopus
Salomonis, quod etiam nunc Hierosolymis tegit rudera et muros; Bryi species est:
Calaf, Cucullaria Buxbaumii, Chondrilla 2da
Dioscoridis, Ximenia 2da et multae aliae rarissimae plantae.
Completa collectio fossilium Terrae-Sanctae et Agypti, Natrum
veterum, Bitumen judaicum, Terra fertilissima, quam deponit Nilus,
Petra ordinaria ex omnibus montibus Palaestinae, et sexcenta alia.
Generum meorum nova prodiit editio, quae erit 5a; dedi in
mandatis, quod sex exemplaria mitterentur Cette ad D[ominum] Holm, qui ea
tibi traderet; quaeso, ea gratiose excipias, et uti soles, in meliorem interpretare partem.
Accessit simul ad Reginam egregia collectio piscium, quam miserat
D[ominus] Holm, quam Regina gratiosissime excepit, et data occasione promisit se
inservituram Dom[inum] Holm.
Hisce diebus redux, reperio alteram tuam epistolam ditissimam observationibus; tu
una epistola plura doces quam multi alii pluribus voluminibus; legi et relegi has tuas
epistolas certe decies, semper cum fructu.
Poterium hybridum, quod hodie floret in horto, habet non tantum folia
infima pinnata ex 5, sed et ex 7 et novem foliis.
Leucojum maritimum, habui in horto vivum, et exsiccatum adhuc adservo,
et certissimum est omnes siliquas esse apice trifurcatas, apicibus lateralibus
omnino transversalibus, omnino uti figura Camerarii in Horto.
Geranium petraeum, quod nuper a te accepi, ita refert Geranium
cicutarium, ut viderem esse idem, nisi tuum esset perenne, quod forte ex caelo mitiore
et loco ante rupes. Quaeso, inspicias flores, et videas numne in petalis 2 superioribus
supra ungues, sint quasi duo calli s[ive] cicatrices aut maculae duo ovatae?
Ononis Natrix foliis ternatis, et Viscosa foliis simplicibus, crescunt
ambae in horto; tu forte tertiam habebis, cujus figuram olim vidi in Dodartio, sed
Dodartiam non possideo, nisi tua sit vel Ononis rotundifolia vel
Ononis fruticosa.
Astragalus Stella et Astragalus Sesameus. Ex tota descriptione tua
nullam video differentiam.
Psoraleam bituminosam ad Psoraleas retulit primus D[ominus] Jussieu; ex
facie facile video, quod recte fecerit in genere naturali.
Trifolium tomentosum. Crescit etiam prope Hierosolymam.
Trifolium calyptratum. Non concipio calyptrum, nec quomodo differat a
Trifolio capitulis villosis, globosis terminalibus, bractea orbiculata terminalis, Sauv.
Monsp., 184; quaeso, des in epistolas ramulum, ut possim hoc videre.
Conjungis Lotos siliqua quadruplici et —.—.— sed sunt tamen
distinctissimae, et possideo omnes in horto.
Lotus maritima est planta perennis; reliquae, annuae; facies omnino Loti
corniculati, sed folia fere carnosa.
Lotus tetragonolobus floribus est purpureis, ut caetera taceam.
Lotus conjugata crescit semper angusta, et semper duos gerit flores, cum
praecedens unicam.
Lotus doryenoides, mihi ignota planta; an non posset esse
Anthyllidis species? Figura Clusii habet similitudinem cum Anthyllide
cytisoide.
Hedysarum minimum Dalechampi nequit esse Ornithopodium, cum
siliquae non sunt articulatae; et si hanc notam rejicias, quorsum ruant genera
Papilionaceorum.
Hypericum elegantissimum; si nomina specifica ita ordinanda, sive sunt
differentia s[ive] trivialia, ut conveniant et recipiant omnes varietates, quas ea conficiat,
non capio. Video hirsutum et elegantissimum esse distinctas plantas,
sed structura docet esse easdem.
Folium verticale est pulchrum vocabulum folii, quod assumam.
Hieracium intybaceum Dentis leonis folio bulbosum Magn[olii]. Annon in
hoc sint intra flosculos paleae uti in Hypochaero? Ut et in Hypochaero porcellia?
Jaceam Babylonicam adeo imperfecte describit C[asparus] B[auhinus], ut
nequeam videre, utrum ulla ex Hasselquistianis sit eadem.
Carlina sylv[estris] minor Hispanica Clus[ii], cui non convenit nomen meum;
vide librum, est hoc tuum nomen.
Erigeron graveolens pulchre a te descriptum fuit.
Buphtalmum Dulcinea. Habetur inter Anthemides, et est ultima.
Cardamine impatiens tua, certe alia est. Folia diversa ex tua figura; certe
non habet petala; crescit in hortis umbrosis.
Cardamine lutea tua, est diversissima a mea stolonifera, cui flores
omnino albi.
Sinapis nulla alia a me dicitur planta, quam cui calyx patentissimus.
Vellem lubentissime mittere Manetto et Species et Genera, sed si
modo scires, quam mihi sit difficile, primo mittere terrestri itinere Holmiam, dein
inquirere in navem, qui eo appellat, et tertio obtinere virum, qui assumat et mittat, etc.
Si poterim habere Holmiae virum, qui assumat et dirigat, mox mittam.
Si flores adhuc apud vos vigent, et aliquot semina occurrunt, quaeso, ea mittas in
aliqua epistola, praesertim ex sequentibus:
Valeriana,
Polycnemum arvense,
Sagina erecta,
Lithospermum purpureo-caeruleum,
Convolvulus althaeoides,
Phyteuma spicata,
Bunium Bulbocastanum majus,
Aphyllanthes Monspel. B.,
Moehringia muscosa,
Dianthus Saxifrag.,
Cotyledon Umbilicus,
Styrax officinalis,
Cistus Tuberaria,
Helleborus faetidus,
Teucrium Polium,
Lavandula Staechas,
Melissa Calamintha,
Antirrhinum bellidifolium,
Fumaria tenuifolia capreolata,
Lathyrus amphicarpos,
Catananche caerulea,
Chrysocoma Linosyris,
Poterium spinosum,
Mercurialis tomentosa,
Acer Monspessulan. Campestre.
Si modo possim vacare ab Aula hoc autumno, absolvam plantas et remittam, quas
non tua pace obtinui.
Litteras accepi a Dom[ino] Wergentino, quod acceperit exemplaria 6
Generum et ad te mittat propediem. Divendita est tota tua
Pathologia, uti audio a bibliopola, sed restant nonnulla exemplaria Florae
Monspeliensis. Dicas, num tu poteris habere pecunias a Dom[ino] Holm, si ego
mittam ad te bancosedel. Sine dubio ille a nautis facile obtinebit pecunias Gallicas in
reditu occupatis, si ille ipsis tradat bancosedel.
Inclusam mitto Scutelam et duas Carices rariores.
August[i] 22, 1754.