Amico sine pari,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGES,
S[alutem] pl[urimam] d[icit],
Carolus Linnaeus.
Heri accepi duas, diu desideratissimas, magno meo cum gaudio; moram
increpavi multoties, nescius, unde orta, aut ex fatali casu aut inimicorum instinctu.
Horreo, dum cogito, quo morbo inflictatus sis; Deo immortali reddo grates
devotissimas, quod te servaverit. Ego non recuperavi vires, a doloribus destructas, per
sesqui annum.
Nullius dubito, quin Fraga apud vos crescant. Quaeso, edas ea
copiosissime; sancte assevero nullam dari parem medicinam. Dum prima vice
conflictabar podagra, nec p[er] 13 dies dormieram, accepi in orbiculo duas libras
baccarum; gustavi, et sapiebant; edi omnia; dormiebam mox per 6 horas; evigilans
non sentii dolores minimos, excepta rigiditate ab inflammatione; devorabam iterum
eamdem dosin, iterum obdormiebam et sanus eram a dolore omni. Anno sequenti
1751 eram in Aula; incepere pedes mihi dolere, totum corpus male se habere, ut vis
poteram ascendere scalas. Regina mitissima quaerebat statum, cum facies et
claudicantes pedes indicabant morbum; significabam me occupatum podagra, nec
obtinere fraga; jussit Mareschallus, quovis pretio comparare; obtinui egregiam dosin;
altero die salvus eram, ut hodie. Post mensem, ex levi errore in diaeta hausi forte ¼
vini, seu lib[ram] j vini non optimi; dolere incepere pedes; evasi liber altero die, a fragis
esis. 1750 consumpsi quotidie lib[ras] viij fragorum per integrum mensem, et nunquam
melius me habui in pedibus. Quaeso, et tu cures, ut habeas, et conservabis meum
integerrimum amicum.
Stupenda et mira historia morbi soporosi ab lepule Lamiae. Ova
Barbi caussare vomitus, diarrhaeas, somnum, res est notissima; aniculas
propinare ova e focis semi cocta rusticis, cum nequeant dormire, apud nos tritum; tuus
autem casus mirabilis est. Novi rusticum, Hedereras, apud nos, qui per 2 annos,
quovis mense, amisit cutim et crines et barbam, et nullus novit caussam. Multa latent.
Quaeso, inquiras in hunc casum assidue; obtinebis forte, quod exuvias nostras
deponat, instar serpentum; forte renovabit; vel agat aliquo modo simili opio; si
careremus opio medici, quam infelices essemus! Dosis semper potest moderari.
Apud nos, ubi frigus extra domum regnat, zona calida intra; cum claudimus
caminum, postquam deflagravit focus, vivimus tanquam sub aequatore fere sudantes.
Si rima quaedam in fenestra, et aer gelidus accedat ad corpus, fit mox rigiditas partis,
quasi in tunica cellulosi, ut vix e. gr. collum flectere queamus, et si volumus flectere,
prae dolore spasmo exclamare necesse est. Has, refrigerationes et
fluxus vulgus vocat, et omnes nobiliores eo laborant; sudorifera aliquid
praestant. Sed eadem huic est absoluta medicina, ac in pernionibus non
exulceratis, s[ive] quae exulceratae fuere et dein consolidatae sunt, quae quotannis,
vere et autumno, eaeque frigore, aut ingruente mutatione aeris, pessime dolent cum
titilationc et livore partis. Est enim nihil aliud quam spiritus O acidus;
penna innunctus supra cutim aliquoties, non fallit, expertus sum in plus quam centum
pernionibus laborantibus.
Mitissimam transegimus hyemem, et jam ver praeter moram praecox invadit.
Impressae sunt meae Species plantarum, usque ad Diadelphiam.
Regina nostra, pretio 14,000 thalerorum, redemit manuscripta beati Hasselquist, qui
mortuus Smyrnae, et ejus merces et bona omnia a Turcis capta, ut dixere, ob pecunias
ab eo mutuum acceptas. Expectamus itaque ea quam primum.
Gratias ago, quod invites Loeflingium ad tuam Floram; vellem lubenter, quod te
adiret; videres discipulum meum genuinum, quamvis non facie pulchrum, sed moribus
antiquum.
Pulchra planta Bellis, a te missa, mihi notissima est, quamvis vivam nunquam viderim; crescit copiose in Italia. Est Bellis caule folioso.
Quaeso, in liberis (more solito) ad me mittas Pathologiam tuam, sed tanum partem posteriorem, s[ive] ipsos Characteres cum speciebus vitiorum chirurgicorum. Vidi librum semel; unus medicus Stockholmiae obtinuit librum. Jussi Bibliopolam accersere 100 exemplaria, quae promisi ipsi uno die fere divendita; sed vix obtinebit ante finem junii; tamdiu vix expectare sufficio; si obtineam modo Characteres, potero reliqua expectare.
Misi libellos, praeterito autumno, per tuum conterraneum D[ominum] Reboult, Upsaliae, linguae Gallicae magistrum publicum, verum, fidum et antiquum; misit ille cum navi, mense novembri.
Navis nomen: Carl Peter Ulrick.
Capitanei nomen: Peter Gabr[iel] Fontin.
Adresse: M. Cuncler, Rigott, Solicoffre et Compagnie, Marseill.
Quaeso, inquiras Massiliis apud istos mercatores, num fasciculus certe acceptus.
[a]Bellis caule folioso. Bellis minima, annua. Bellis minima, erecta,
etc., Barr. Ic. 1155, f. 1, Raj., hist. 3, p. 228. Bellis minima, caule folioso pubescente. Cup.Cat. Locus: Sicilia, Italia, Hispania.
TEXTUAL NOTES
a. MS1 [added in the margin].