Illustrissimo viro D[omino] D[octori] Linnaeo,
amico colendissimo,
Salutem.
Sauvages.
Primo utor tabellarii discessu, ut mittam pathologiae fragmentum
quaesitum, vir colendissime; misi non dudum fasciculum per navim. Nescio, an
amicus D[ominus] Colbek, consul gentis Suecicae istic commorans fasciculum
dimiserit. Dolores podagrae non omnino abierunt seu tempestatis mutatione fere
revertuntur sed lenissimi.
Gratias ago quam maximas pro seminibus quam multis et selectissimis, quae
misisti; sive sub involucro eodem a Mr l’intendant du Languedoc, sive sub
involucro a Mr le comte de Moncan commendant de Languedoc mittantur
ad me; perveniunt sine ullo sumptu. Itaque si edisti classes morborum, quas
inceperas, sive reliqua genera seu 14 primas paginas generum D[omini] Calmii velis
mittere, gratum facies, ea lege, ut, si ad D[ominum] intendant dirigantur
aliquot seminibus, stipari debent, quia horti regii emolumentum est unica apud
ipsum praetendenda ratio; altero vero sub involucro ea cautela non opus est.
Gratias ago iterum pro arcano spirit[u] vini. Vix possum satis mirari effectus
optimos, quos praestat Solanum a te mihi indicatum ad syphilidem curandam. Utinam
in arcanis servassem! Interea paucis indicavi, et forte mihi reservabo deinceps. Non ita
prospere succedit in gonorrhaea, sed in aliis morbis venereis optime.
Vidi ex novellis publicis baronem Scheper Suecicum multos morbos curasse ope
electrisationis, Quidni monuisti me, vir optime, quem scis in his fuisse
occupatissimum? Contradicentes expertus sum multos medicos Monspelienses et
Parisinos. Certe turpe est nostrates medicos sic impudentissime vituperare. Effectus
remedii, quod ne quidem examinare nolunt, blasphemant, quod ignorant, et nolunt
oculos aperire, ut videant, nec aurem praebere centum aegris obviis electrisatione
curatis aut mire sublevatis. Sed haec est sors omnium medicaminum, quae primo
cognoscuntur, ut kinae tua exequar jussa fidelissime circa lamiae vim narcoticam,
cum dabitur occasio forte mense majo vel septembri tandem; nec enim alio tempore
accedit hic piscis.
Si detur accasio, mittam per navim 20 vel 30 exemplaria pathologiae, quas pro tua
humanitate posses apud bibliopolam permutare exemplaribus tuorum operum, et
altera navi tua haec opera ad nos mittere, quibus carent omnino philiatri; carent
scilicet philosophia botanica, materie medica,
dissertationibus novis; et avidissime spectamus tuas species
plant[arum]. Caetera opera habent excepta iterum flora Zeilanica.
Scribam quantocius Massilias, ut tuum munus, excellentissime vir, obtineam, sine
quo imperfectissimus foret proxime ineundus botanicae cursus; ipsum aggrediar
statim post festos dies seu 25 hujus mensis.
D[ominus] Haller est ab aliquot diebus Bernae in patria sua; quidam magnas
Hungarus ipsius puellam deperiebat. Hallerus vero, qui catholico suam gnatam
nubere recusabat, discessit insalutatis omnibus cum conjuge et filia, media nocte, et
Bernam petiit; quam tamen petere debebat prout cogitaverat; paucos post dies
nostalgia fere laborans, ut omnibus Helvetiis solemne est. Catalogum plantarum
Goetingae meditabatur.
Scripsit thesim de irritabilitate, cujus experimenta non succedunt apud nos;
contendit scilicet tendines, membranas &c. sensu destitui. Quis ipsi potest assentiri?
Contendit et ad me scripsit, costas inter inspirandum ad se accedere mutuo, ita ut
spatium interpositum dimidio minus evadat. Ego vero ampliari hoc spatium
constanter observo; cum canis inspirat, imminui cum ejulat.
Urget tempus discessus tabellarii. Vale, vir optime, te, tuamque charissimam
familiam servet incolumem deus optimus et me tibi addictissimum ad cineres usque,
ut facis, amare perge!
18 aprilis 1753!
Vale!