AMICE AETERNUM COLENDE,
En fidem libero, pauca verba adponam; plura non admittit pondus. Fac,
sciam, dum proxime scribis, num accessit navis.
Annon Acta Societatis Monspeliensis prodeant conjunctim cum Parisinis? Ego tuam
Methodum non vidi, sed forte est in ultimo tomo, qui nondum ad nos
accessit.
Quamprimum videro, de methodo candide scribam.
Est singularis vis in Arbuto caulibus procumbentibus; quae mihi scribis,
folia in hoc frutice opposita, apud nos non sunt, sed pessimo et infelicissimo errore in
Fl[ora] Lapp[onica], oppositis foliis, adeoque una eademque planta cum vestra.
Insectum, quod misisti, erat mortuum et omnino
siccum; video tamen esse
Muscae speciem, quod valde miror; puppa enim erat cylindrica, utrinque
obtusa.
Cometam diutissime et forte priusquam alias in Europa hic observavimus; hodie
optime luxuriat.
Seguierum non curo; ego eum in mea Bibliotheca excipiam honorifice, nec
verbum contra eum dicere decrevi; alias debeo per vitam apologias scribere, ad quas
minime aptus sum.
Tu, quaeso, suadeas eum, ne sexum plantarum in dubium vocet. Doleo, quod
adhuc sint Botanici, qui negant sexum et Astronomi, qui credunt terram stare et solem
moveri.
Saluta illustrissima Membra vestrae Societatis, praesertim D[ominos] Bon et de
Ratte.
Liquor thermometri Reaumurii 4 gradus ultra 0 descendisse cogita, et inde frigus
Sueciae determinas. Hoc multoties apud nos et plerumque omni nocte hyemali fit, et
tum mitis hyems est. Sed haec hyems fuit mitissima.
Diu vive et me ama!
C[arolus] Linnaeus.