Illustrissimo viro D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
academiae
naturae curiosor[um] socio, Stockholmensis praesidi,
classeos [sic], navalis
Suecicae medico primario &c.,
De Sauvages, professor med[icinae]
Monsp[eliensis],
S[alutem].
Litteras tuas, Suavissime Linneae [sic], osculo delibatas, eo majore
cum voluptate perlegi, quominus erant expectatae, magisque desideratae; verebar, ne
qua de causa D[omi]no de Jussieu nondum respondisti, mihi pariter responsum
denegares; quantum voluppe mihi sit te blandam cum amabili conjuge in patria
quietem et sanitatem consecutum esse, vix effari queo; voluppe etiam est, quod tam
faeliciter scientias naturales promovere pergas, quod aliqualem debitissimae tuis
meritis mercedis partem reportes, ut qui famae celebritate ditissimus es, aliis quam
philosophicis divitiis potiaris, omnibus certe dignissimus. Singula quae scripsisti mihi
avidis excepi oculis, quorsum tanta inter nos distantia tuis inventis me frui denegat.
Jubes itaque, Amice colendissime, ut typis iterum classes meas morborum
committam; committentur. Nihil enim satius et melius facturum me puto quam tanti viri
consiliis obtemperare. Laborem improbum in me suscipio te hortatore et autore; illud
opus jam tibi devoveo; tibi dicatum volo. Sed quanto accuratius utiliusque foret, si
species, quas experiundo aut legendo noveris, mihi communicares; ordinem vero ex
tuis canonibus corrigam; utcumque oblatrent invidi et malevoli, qui nova nomina,
novam methodum a juniore sibi obtrudi aegerrime ferunt, addam theoriam Geometriae
principiis innixam et praxim Hippocraticam. Jam pathologiam Latine scriptam edidi, in
qua te, summe vir, ut mereris, praedico, ut methodi in naturalibus historiis principem,
nomino. Mittam cum aliis a te quaesitis, si se dederit opportunitas. Quidni in epistolae
perplacita tuae Linnaeae semina aliquot misisti? Mitte, precor! Quod domina nobilis
illa summis digitis patitur Herpeti miliari mihi videtur affine, pertinax affectus diaeta
lactea, aquis chalibeatis, balneis, ni fallor, oppugnandus, intermixtis jusculis
cancror[um] fluvial[ium] cum plantis antiscorbuticis, post praemissa generalia.
Gonorhaea siphilitica. Consideranda 1o in inflammatione.
2o in suppuratione. 1o quamdiu est ardor urinae, dolor,
tumor – sit diaeta tenuis et refrigerans. Utatur aeger lacticiniis, ptisanis emulsionatis,
emollientibus ex nimphaeae radic[e] florib[us] malvae viol[aceae] semin[ibus] lini,
frigidis majorib[us] &c.; foveatur pars lacte decoctis similibus; abstineat a calidis,
diureticis acribus, vivo motu &c.; praescripta diaeta mittatur sanguis semel, bis, imo, si
chordata sit aut sit testium phlegmone et febris, pluries. Vespere narcotica in
emulsione hauriat. Sic pergat usque, quo fluxus blandus; subalbidus, parcus evadat,
nec aliud moliendum aut nimis festinandum. 2o sedata phlogosi,
temperata fluxus acrimonia, tum ulceris detersione laboret medicus; quo circa lac pro
omni cibo aut simile quid aeger sumat et quovis mane ante lactis haustum, guttas 10.
XV. vel XX balsami de copahu vel de Canada vel alterius, in syrupi haustu deglutiat.
Per X vel XV dies usque quo guttulae puris albae et paucae stillent. Interea ad virus
silphilitici cautelam unguento mercuriali ex axungiae partib. II et mercurii therebinthina
extincti part. I. fiat litus in perinaeo, scroto &c. sero in lecto calide. Per VI –
Xve dies e dragma una aut 3ii unguenti et, si ulcus possit
attingi, allychnium candellulae cereae unguento hoc onustum in uretrham saepius
immittatur. His peractis intra mensis circiter spatium vulgo cessat Gonorhaea; si vero
perseveret tunc ad astringentia, tuto confugimus, ut infunde instar theae manip.
semiss. equiseti ramosi in aq. ciathis 2. vel 3bus, adde balsami. copahivi
gutt. XX; bibat mane. Iteretur per septimanam; semel in die sumantur opiatae ex
karabe, ex oculis cancror[um] corall[iis] aliisque adstringentibus. Fiant etiam
injectiones in urethram ex infuso Equiseti, rosar[um] rubrar[um] &c.; aquas chalibeatas
aeger bibat, et sic sanabitur, sed quandoque stilla fluxus albidi pertinacissima
superest, quae naturae committenda, sponte enim evanescit. Si siphilidis totius curam
desideres, jube; exequar.
Pluries de te hic colloqui contigit cum Magnolio meo collega, qui te multum
veneratur, tum cum D[omi]no Le Monier Parisiensi, qui jussu regis huc plantas lecturus,
cum Astronomis venerat, et qui te virum adorandum nuncupat. Tibi gratulor,
quod D[ominus] Jussieu Horti regii Paris[ini] plantas in tuum ordinem nuper redegerit,
qui tamen ordinem Turnefortii semper assumerat; illum inde pluris facio, quod veritati
obsequatur; facinus certe egregium mihi illud videtur; ille senex, tu juvenis, ambo
botanici. Oh quantum distant a medicis lividis, invidis, botanici candidi! Si unquam
classes morborum Tuo marte adornare in lucem edere volueris, pergratum mihi facies;
tanti laboris oneri sustinendo nescio, utrum par animus meus fuerit utcumque cupiam.
Livor aut iniquitas collegarum meorum me terret et deterret. Luci duobus abhinc annis
commisi meam febrium theoriam Stahlianam. Ne mireris Naturam seu Animam esse
machinae nostrae potentiam; motricem calculo possum evincere mechanico. Plures
asseclas feci sed multo plures antagonistas. Scripsi Amstelodamum D[omino] Cliffort
et rogavi, qui Horti Cliffortiani mihi vel prece vel pretio copiam faceret. Responsum
expecto.
Quo pacto, quaeso, aqua argillacea febres protrahis? Quid hoc significat? An illas
producis, an vero sanas? Non bene legi. Accepi Systema tuum naturae, et Genera
plantarum; stupui ad tam pulchra, tam utilia inventa. Illa omnia hic jam venum erunt et
a nostris botanicis avidissime accipiuntur; ego e Batavia advehi curavi. Pro illis, quibus
me cohonestas elogiis, gratias millenas refero; id vero benevolentiae tuae adscribo;
laudes profundis, qui omni laudis genere cumulatissimus es. Inscribas, quaeso, tuas
epistolas Gallice: A Monsieur M[onsieu]r de Sauvages professeur en
medecine. A Monpelier. Latine. Possent disperdi, quod summe dolerem.
Vale, vir omni laude major, mihique aeternum charissime et colendissime et me amare
perge!
Monspelii 15 martii 1740, statim ab acceptis tuis.