Amico aeternum colendo,
nostri aevi ornamento,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Fr[anciscus] De Sauvages.
Acriter doleo, amice suavissime, non tam, quod a nebulone illo Botraye, cujus
nec nomen nec opus ad meas aures adhuc devenerant, lacessitus fueris quam quod
illius scommata, ab omni viro probo et cordato deridenda, non contempseris. Ignoro
quidem quas calumnias consarcinarit, sed hoc apprime novi, nullum fere fuisse
hactenus virum, qui in scientiis excelluerit, quem nimio fulgore coruscantem, non
allatraverint canes luscii, quem non momorderint invidi, testes sunto Homerus,
Ovidius, ac apud neotericos Cartesius, quem pro sacrilego, haeretico, vesano Batavi
ipsique Galli plures exagitaverunt. Harvaeus, quem circulatorem contemplim
vocitabant, et ranarum dissectorem, Sydenhamius, qui in multis locis se pro mercede
sannis exceptum esse fatetur, Boyleus, Tournefort &c. Quo major et magis diffusa est
per universum eruditorum orbem tua Gloria, eo acrior erit quorumdam invidia; anne
propterea a scribendo et bene agendo cessaveris, quod illi a maledicendo non
cessent; certe mirum, quantum illis faveris, qui te eo fine lacessunt, ut a scribendo te
deterreant. Nescio, quis sit ille furcifer, qui te scriptis aggreditur, sed nisi me fallit
animus vel ipse est quispiam miser Botanicus aut a quodam Botanicastro excitatur.
Quidquid sit, omni ope atque opera conabor hancce turpem opellam accersere, licet
Berolini neminem noverim et statim atque accepero, huic cavillatori pro virili
respondebo; ad calcem Florae Monspeliensis, quae tibi jamdudum dicata lucem
demum hac data occasione aspiciet.
Perge interea, vir colendissime, tuis vere invidendis operibus probos et honestos
scientiarum cultores ditare recreare! Quid malevolos et improbos curas? Quo plura
scripseris, quoniam optima sunt, eo magis ipsos molestabis et te tuumque nomen
vindicabis.
Te millies salutant D[omini] Bon, De Ratte, Maynard, nec non alii academiae
Monspeliensis socii tibique et longam vitam incolumemque ex animo deprecantur.
Quindecim abhinc diebus, tuo exemplo commotus, uxorem duxi nomine Olimpiam,
27 annos natam oculis subcaeruleis, flava coma, forma eleganti, nobili familiae minus
quam suavissima indole, mihi charissimam; opes sufficientes attulit; Alesiensis est, ut
ego sum ... tuam conjugem meo nomine reverentissime salutes, quaeso, hancque diu
incolumem tibi servet Deus optimus. Plantas Magnolii ineunte sequenti anno, si deus
faverit, accipies. Belvedere defloruerat apud nos, cum tuas litteras accepi; non ideo
quaesito tuo respondere valeo.
Tuas dissertationes et ultimam systematis naturae, nec non materiae medicae
editionem cura, ut Bibliopolae nostri possint obtinere, certusque sis ea omnia cito a
studiosis Parisiensibus et Monspeliensibus abripienda fore, ut caetera tua opera
abrepta sunt et voraciter empta a philiatris hujus urbis; si tibi pretium reservasses nec
a Parisiensibus bibliopolis editiones factae fuissent, non exiguas certe opes
cumulasses. Magno enim prae ceteris libris pretio tua opera veneunt. Ut genera
duobus nummis seu libris sex, Fauna et flora Suec. Libr. 9, quaeso, me doceas, qui
flores apti sunt ad horas tum Turcicas tum constantes designandas. Hoc arcanum
aliaque multa curiosissima, ad te fideliter referam.
Academiae Tolosanae praemium de Hydrophobia feliciter retuli, mense elapso;
quingentas scil[icet] libras accepi, cum magnis encomiis; dissertationem statim atque
lucem viderit et se opportunitas obtulerit accipies. Sexaginta plures competitores
habuisse me ferunt academici. Felix sum, quod ex eorum numero non fueris. Litum
mercurialem pro prophylaxi laudo. Quomodo catarrhos [symbol] [symbol] cures,
quaeso, me clarius doceas.
Visum fere amisi aestate praegressa cum acuratius microscopia introspicerem;
adeoque deinceps iis omnimode abstineo. Non ophtalmia sed marmaryges et visus
obscuritas me divexarunt. Paulo post parum abfuit, quin me dolor colicus e medio
abstulerit. Deo juvante jam vegetus sum et uxorio munere nequaquam laesus. Vale
amice dulcissime, et diu vale!