Vir Doctissime
Opportuno tempore heri accesserunt novi vestri Characteres, quorum ultimum genus Polygamiam claudens numerum constituit 775.[1] Horum quatuor paginae jam Typographos exercent, adeo ut videas eos jam strenue res suas agere.
Reliquas chartas quas desideras post Rudbeckiam, jussu vestro ad Te mitto; si quae in iis observes minus recte facta, quaeso me moneas. Interim hodie mane perlegi Characteres vestros m[anuscripto]s in quibus quaedam dubia se mihi obtulerunt vid[elicet]
In Nyssa in fl[ore] femina [sic] describis semen hoc modo
SEM: Nux ovalis, acutus, sulcis longitudinalibus exaratus, angularis, irregularis.[2]
In Arunco in femina describis pericarpium hoc modo
PER: Capsulae nullae[a], nisi crustae seminum.[3]
In Ephedra in femina describis calycem hoc modo
CAL. perianthium quintuplex, alterum alteri impositum, alternatis lacinis. Quid ultima vox significet conjicere nequeo.[4]
In Observatione ad Polygamiam scribis[b]
Modus Polygamiae sequentes possibiles sunt. Nonne debet esse Modi.[5]
Ad haec precor quam primum respondeas, et si possibile sit plantas ante diem mercurij[6] ad me mittas. Interim quoque de quibusdam paginis, quas e Characteribus vestris recudi desideras me monere poteris, et quidem quam primum, quum Typographi tam strenue proceda[n]t ut hodie novam phyliram corrigendam miserint, cujus ultimum genus constituit Myrica,[7] post quam modo 29 Genera restant, quae non sufficiunt in sequentem hebdomadem. Ex Cornubia Angliae plurimas accepi minerarum species, quae cum lapidibus et variis ex Helvetia ac Germania acceptis fere ducentos loculos implent.[8] Haec omnia separatim retinebo usque dum mihi nomina dederis. Interim spero ex curiosis vestris quaedam in potestatem meam ventura.
Vale et fave Tui observantissimo
J[ohanni] F[rederico] Gronovio.
Quaeso si Amstelodamum petas tradat Tibi Burmannus unam alteramve plantam, quam ex meis habet exsiccatis.[9]
Lugd[uni] Bat[avorum] ult[ima] Sept[embris].
TEXTUAL NOTES
a. [tres ante nullae del. Gronovius]
b. [scribis scripsi; scribit Gronovius]
EXPLANATORY NOTES
1. Linnaeus, Genera plantarum, p. 319, no. 775: Empetrum.
2. Genera plantarum, no. 758: “SEM: Nux ovalis, acuta, sulcis longitudinalibus exarata, angulata, irregularis”.
3. Genera plantarum, no. 762: “PER: a, nisi Crustae seminum”.
4. Genera plantarum, no. 766: “CAL: Perianthium quintuplex, alterum alteri impositum, alternatis laciniis, in figuram ovatam etc.”.
5. The correction suggested by Gronovius was taken over by Linnaeus in the final version of Genera plantarum, p. 314 (introduction to classis XXIII: Polygamiae).
6. Linnaeus is asked to send Gronovius the corrected version of the genera mentioned by Gronovius mentioned before Wednesday 3 October.
7. Genera plantarum, no. 746.
8. For the minerals from Cornwall, see also Gronovius’s letter of 15 June 1736 n.s..
9. See also Gronovius’s letter of 27 November 1736 n.s.{L0109}.