Viro doctissimo atque clarissimo
CAROLO LINNAEO
Med[icinae] Doct[ori]
S[alutem] p[urimas dicit]
Joannes Amman.
Gratissimae mihi fuerunt literae Tuae ante aliquot menses e Musaeo Cliffortiano ad me datae.[1] Pro transmissis autem hactenus a Te editis Scriptis Botanicis maximas ago gratias, utque meo nomine similes agas insigni et celeberrimo rei herbariae cultori & promotori D[omin]o Cliffortio pro oblata mihi Musae in horto suo florentis descriptione obnixe rogo.[2] Memini a Celeb[errimo] Gronovio audivisse, dum Lugduni Batavorum studiis medicis operam dabam, quot & quantis ille sumptibus, quantaque industria plantas omnis generis et regionis rarissimas in horto suo amoenissimo prope Harlemum colat conservetque. Quantum igitur ex ejusdem catalogo, quem Tu conscribere dicis, ad rei herbariae augmentum exspectandum erit? [3]
Ut video, bilem Tibi movit mea ad Gronovium & Dillenium data sententia de nova Tua methodo a staminibus et pistillis sumpta. Lascivam jocabundus dixi in literis ad Gronovium ni fallor; sed vix credere possum Te aegre hoc laturum. Si perpendere velis tantum subinde maritorum acervum uni fæminae destinatum respectu hominum nostrorum mores et leges castitatis vix ullam speciem præ se ferre: Non loquor autem de legibus plantarum naturalibus a summo Creatore sancitis. Ad Dillenium scripsi methodum Tuam in constituendis et definiendis stirpium generibus magno cum usu adhiberi posse; in ordinandis autem classibus vix ullum locum habere. In hac adhuc sum sententia: nam secundum methodum Tuam plantae ad unam eandemque classem referuntur, quae praeter numerum staminum & pistillorum nihil commune, omnes vero reliquas partes distinctissimas habent. Qualis quaeso affinitas, si staminum numerum excipias, inter Valerianam et Cyperum, inter Persicariam & Campanulam, inter Gentianam, Ribem & Angelicam etc[etera]? Perlegi Floram Tuam Lapponicam,[4] multasque plantas ibi recensitas et descriptas reperi, quae etiam circa Petropolim sponte nascuntur. Betulam exempli gratia, foliis orbiculatis crenatis, cujus iconem quoque et descriptionem jam ante duos annos Academiae nostrae] tradidi. [5] Synonymis Tuis deest: Betula pumila, Flor[ae] Pruss[icae][6] Rubum caule unifloro, foliis ternatis, qui idem est cum Rubo humili flore purpureo Buxb[aumii] Cent[uriae] V.[7] quemque jam ante 15 annos Messerschmidius in Sibiria eleganter & accurate descripsit.[8] Struthiopteris Cordi & Thalii Sylv[ae] Herc[yniae] quae copiose in locis uliginosis circa hanc urbem provenit, est eadem planta cum Filice palustri maxima C[riticæ] B[otanicae] Prodr[omi][9] & Struthiofera Munting[ii] nec non & Lonchitide Norwegica majori Pet[iverii]. Muntingius et Petiverius folia tantum fructifera a sterilibus omnino diversa viderunt. Occasione hujus dissertationem conscripsi, Commentar[iis] nostris inserendam, de omnibus Filicum late sic dictarum speciebus, quaefolia obtinent duplicis generis, alia nempe sterilia, alia fructifera, in qua etiam aliquot novae species Americanae describuntur et delineantur.[10]
Genera Tua plantarum [11] exacte ex vivis plantis definita esse, nullus dubito, verum plurimarum character sumptus videtur e siccis tantum, aut ex iconibus et descriptionibus minus accuratis, quales sunt Horti Malabarici.[12] Fieri ergo facile potest, ut non pauci errores irrepserint.
De mutatis tot nominibus scribis Te rationem reddere in Critica Botanica.[13] Credo Te secundum suppositas regulas in Fundamentis Botan[icis] exhibitas egisse.[14] Verum plures forsan istarum regularum non [ab][a] omnibus probantur, adeoque nec mutata nomina. Perpende quaeso, quod si unusquisque tales regulas et axiomata pro lubitu assumere vellet, nominaque plantarum jam nota & optimis Auctoribus probata evertere, illorumque loco nova effingere, quid tandem inde fieret? plus quam Babylonica nominum confusio. Candide & sincere, non animo disputandi aut contradicendi haec scribo.
Siegesbecius, homo sui generis, criticam dissertationem, qua scripta Tua dure satis reprehenduntur [15], praelo submisit, cumque desiderio D[omin]i Archiatri[16] typis Academ[icis] imprimatur, eam perlegendi occasionem habui. Brevis admodum est, sed brevitatem, ut mihi quidem videtur, arrogantia & invidia repensat. Idem sentiendum de praemissis huic dissertationi fundamentis botanicis. [17],
Ceratocarpum florentem nondum vidi; capsulas autem seminales literis hisce inclusas mitto, e specimine depromptas in ulteriori Sibiria lecto, ubi Cuniculis salientibus longissima cauda instructis pabuli loco inservit haec planta. Proximo vere, si me certiorem reddideris, quid Tibi desit de centuriis Buxb[aumii] vel de Commentar[iis] nostris,[18] forte simul cum Tractatu meo de rarioribus plantis Tatariae & Sibiriae [19], descriptionibus & figuris illustratis, accipies.
Vale & me ama.
Scribebam Petropoli d[ie] 15a Novembr[is] 1737.
TEXTUAL NOTES
a. [MISSING]
EXPLANATORY NOTES
1. See Linnaeus to Johann Amman, 20 May 1737 n.s.{L0173}.
2. Linnaeus, Musa Cliffortiana (1736).
3. Linnaeus, Hortus Cliffortianus (1737).
4. Linnaeus, Flora Lapponica (1737).
5. Amman, “De betula pumila” (1737), 314-315., tab. 14
6. Helwing,Flora quasimodo- genita sive Prussica (1712).
7. Buxbaum, Plantarum minus cognitarum centuria I-V (1740), V, 13, tab. 26.
8. Daniel Gottlieb Messerschmied who travelled in Siberia 1720-1727, was working on a “Flora Sibirica”, but this work was never published.
9. Bauhin, Prodromus theatri botanici (1671).
10. Amman, “De filicastro” (1738), 278-302., tab. 18-23.
11. Linnaeus, Genera plantarum (1737).
12. Reede van Draakenstein, Horti Malabarici pars prima [-duodecima & ultima] (1686[i.e.1678]-1703).
13. Linnaeus, Critica botanica (1737).
14. Linnaeus, Fundamenta botanica (1736).
15. Siegesbeck, Botanosophiae verioris brevis sciagraphia (1737).
16. Johann Bernhard von Fischer
17. Siegesbeck, Botanosophiae verioris brevis sciagraphia (1737), Epicrisis.
18. Novi commentarii academiae scientiarum imperialis Petropolitanae.
19. Amman, Stirpium rariorum in imperio Rutheno sponte provenientium icones et descriptiones collectae (1739).