Vir Doctissime,
Quod die Saturni hanc urbem petens me non inveneris, doleo quam maxime;
et tanto magis, quod inter quartam et sextam optima mihi oblata erat occasio tecum
loquendi, si modo id horam ante scivissem.
Heri quoque allata mihi est Epistola vestra, ad quam respondeo, quod monenda
vestra acceperim eaque typographo tradiderim.
Quae de Ratione Nominum Genericorum cum Lawsono concludisti, necessaria
sane forent.
Verum quae de duplici Indice scribis, adeo mihi displicent, ut nihil magis me
abhorreat. Quum autem res Tuae sint, oportet, ut Index vel Indices ad Tuam componas
mentem, verum me ab ejus vel eorum correctione debes excusatum habere, quippe
qui characteribus vestris numerorum non assuetus innumera vitia committerem legens
3 pro 8 &c.
Neque mihi tempus superest ad describendum Indicem, qui plura quam 1200
continet nomina.
Hoc tamen gaudeo, quod Liber Vester tam prope ad finem sit perductus, qui iam
per annum sub praelo sudavit, et singulo die ad minimum tres horas abstulit. Libenter
tamen id suscepi in Tuam gratiam, sed libentius finem aspiciam.
Quocirca poteris Indices vestros componere, et ad summum intra tres dies mittere
ad amicum quendam qui eum pro Te corrigat. Et haec est ratio, quod jussu Tuo ilico
Tibi respondeam.
Interim de praefatione poteris aliqua conscribere, et an etiam aliquid dicendum sit
de quibusdam generibus, quorum solum nomen adstat absque ullo synonymo, Tibi
plane relinquo. Sed hoc certum est, quod si nihil dicatur de istis generibus, erunt
Genera quae semper latebunt in obscuro.
Interim spero, quod D[omino] Cliffortio se melius habente brevi Te possim hic
videre, sed, quaeso, per literas de tempore adventus tui me moneas. Literas accepi ex
Germania quae mihi promittunt res ad Lapideum referenda[s] regnum. In Novellis
quoque vidi naves onerarias Anglicanas Roterdamum appulisse minime dubitans, quin
hae Virginianas adducent cistas. Vale, Vir Doctiss[ime], et te ipsum cura ac fave
{div-signature}Joh[anni] Fr[ederico] Gronovio.