Doctissime D[omin]e Linnaee,
Tandem accepi, ut bene eas vocas, tam diu promissas paginas, neque tamen
omnes. Nam desunt a pagina 425 ad 432, de quibus desidero, ut statim alloquaris
D[omin]um Cliffortium, eumque incites, ut ilico eas ad me mittat.
Quod Dominus Lawson res a Te missas acceperit, non dubito, quin ex Epistolis ejus
intellexeris.
D[ominus] Boerhave et alii Professores sequenti die Lunae inchoabunt collegia; hinc
Dom[inus] Lawsonus literas a te expectat, quando tibi vacaret esse Harlemi. Nam post
hanc hebdomadem nulla ipsi dies superest.
Quoad Corollarium tuum me ipsum negligentiae accuso, cujus tamen cum
honestissima venia tua honestissime es particeps. Cum enim prima a me deferebatur
correctio, ilico advertebam haec genera quoad Literas cursivas & Romanas se longe
aliter habere quam antecedentia, unde mihi ingens labor, quem tandem vici. Atqui hinc
contigit, ut modo unica philyra sit impressa. Secunda tamen semel correcta cum sit,
crastino poterit imprimi, ut inde modo restent pauca quaedam genera ac index. Interim
tamen licet lentissime processerim in Generibus, in methodo sexuali aliquid peractum
est, expectaturus circa vesperam secundi folii correctionem.
Spero, quod Te adventante etiam paginas hort[i] Cliff[ortiani] quae sequuntur
num[eris] tecum adferre velis. Item ex animo precor, ut res bene cedant atque ut
honestissime dimittaris sisque hilaris & bono animo.
Vale et scito me
Tuum Gronovium.
Quomodo se habet res cum Pictore Hofmanno?
An non potes investigare domicilium D[omini] Joh[ann] Friderich Ernst Mercatoris
Helveti?
Si praefatio Generibus in corollario sit addenda, quaeso, eam in tempore cures, ut &
titulum.