Celeberrime Linnaee,
Debito tempore ad manus venerunt Jucundissimae et gratissimae mihi
semper Literae Vestrae 20 Augusti anni elapsi inscriptae. Ad has promptius
respondissem, ni prius ea quae tum in Literis 31 Januarii Anni 1736 tum 30 Martii et 20
Augusti 1747 promiseras expectassem, quorum nihil hactenus accepi. Erant autem ea
Iter Oelandicum & Gotlandicum, Iter Westrogothicum, Dissertationes de Novis
plantarum generibus ac viribus plantarum, Flora Zeylanica ac Dissertatio de Amphibiis
et Betula nana. Quae omnia avide expecto. Omnemque culpam in Salvium repono.
Peto itaque humillime, ut alium procuratorem Tibi compares, qui talia mittat
Amstelodami ad Dominos Gril, mercatores ibi insignes. Vehementer me afflixit mors
optimi Lawsoni, qui Ousterhoutii prope Bredanam urbem febre petechiali epidemica
correptus supremum ibi vidit diem, in quo Verum Amicum uterque amisimus.
Ex Virginia magnam plantarum exsiccatarum copiam munere Claytoni accepi ut et
rarissima semina, quorum omnium prima occasione participem te reddam.
Gratias refero summas pro seminibus Sibericis. Speroque ex Seminibus
Guineensibus quasdam provenisse plantas.
In Coregoni genere errorem deprehendi, quem Artedius Aldrovandum & alios
secutus commisit. Comparavi piscem Hauting sive Outing prope
Goudam captum respondentem in omnibus Iconi Jonston. tab. 46. l. 1., ubi
repraesentat Albulam nobilem. Sed Jonston omisit appendicem pinniformem et lineas
quae Squamarum eminentiae in hoc pisce constituunt. Quum nunc Albula nobilis
revera sit Hauting noster, non potest esse varietas Lavareti, et idcirco nomen Hauting
expungendum ex Coregono maxilla superiore longiore conica Arted. Qualem piscem
nostri piscatores ignorant, licet Rajus eum saepe inter Asellos capi statuat. Accedit,
quod hic Coregonus Artedii sive Oxyrinchus tres gerat pinnas dorsales, noster vero
Hauting modo unicam.
Janus Plancus descriptionem dedit Molae piscis cum icone elegantissima. Statuit
Vir Doctissimus Molam Salviani, Rondeletii et Rhaedii secundum eorum descriptiones
esse differentes species, suamque Molam proxime quidem accedere ad eam quam
Rhaedius descripsit, attamen ut ipsi ex decriptione patet, multum ab ea differre,
statuens quatuor dari Molae species, quod examinandum censeo.
Academia nostra plurimis frequentatur studiosis, paucis tamen Anglis vel Scotis.
Duos creavimus Professores Weitsium Basilensem, Juris publici, et
Winterum Illustrissimi principis Aransionensis Medicum, professorem
Medicinae.
Praeter Collegia professores nihil agunt. Et prela typographorum omnino cessant.
Solus Frater egit aliquid, sc. novem editionem Pomponii Melae. Is te maxime salutat.
Catesbaejus jam Historiam Carolinae absolvit. Sane curiosa sunt quae dedit in
Appendice.
Ex Anglia nullas accepi literas, et Dillenio mortuo nullus mihi restat amicus Oxoniis.
De Bibliotheca Italica vel Britannica nihil prodiit.
Tarsenium, quem scribis allaturum Iter Oelandicum, Amphibia Gyllenburgica et
Museum Adolphi, nondum vidi. Quamprimum Iter Westrogothicum ad manus venit,
omnem operam dabo, ut Gallice transferatur.
In hortulo meo Myricam Virginicam fructibus onustam deprehendi; doleo, quod non
observaverim Florentem, quod hac aestate summa cura nitar.
Proximis literis Tibi comparabo catalogum plantarum quas colo, quod nunc
praestare potuissem, si catalogum confecissem, qui mihi deficit; neque pedes
podagrici ingressum in hortum permittunt tempestate hac nivosa.
Syngnathum viviparum esse deprehendi. Molior Descriptionem Echeneidis, quem
ex Guinea accepi, ut et Piscis volantis sive Hirundinis ejusdem loci, quem pessime
depinxit Klein missu 4. tab. 14. f. 1. ex pisce nautarum more exsiccato. Ego bina
specimina comparaveram, ex quibus ope macerationis et levis coctionis omnes piscis
partes detegere licuit easque describere juxta figuram, situm, proportionem et
numerum. Pluriesque expertus sum, quod pisces aere exsiccati dicto modo tam nitide
possint describi ac si vix mortui.
Wachtendorpius professor botanices Ultraject[inus] catalogum horti dedit, cujus
exemplar tibi obtulit, quod proxime videbis.
Hampe medicus principis Walliae emit omnia mineralia & lapides Boerhavii, quae
filia ejus, vidua Thoms, hactenus retinuerat. De reliquis pretiosis, quae supellectilem
Dom[ini] Thoms spectant, nihil hactenus conclusum.
Praecedenti hebdomade egregias cochleas ex Guinea comparavi, ut et quaedam
Lithophyta quibus adhaerentes vidi Stellas minores quinque radiorum omnino
spinosas, quae exacte respondent Rumphii tab. 15. B. et Sloane cat. jam vol. 2. pag.
272. tab. 244. f. 8. g. Et curiosius inquirenti offerebat se altera species Rumphii Lit. c.
Quae Sloane num. 2. Hae miro modo ramulos corallis crusta rubicunda porosa obducti
amplectebantur, insidiantes nimirum polypis in crusta ista habitantibus.
Spero, quod brevi sis responsurus nempe de bona valetudine tua certiorem reddas.
Vale!
≈ ≈ ≈
Hisce scriptis deferuntur ad me Exoptatissimae vestrae Literae 12°
martii inscriptae, ex quibus distincte admodum percepi Benevolum tuum in me
animum, communicando per Salvium ad Wishovium Doctissima Tua Scripta, de quibus
hactenus nihil accepi.
Innumeras reddo gratias pro liberalitate tua, qua mihi tantis periculis exposito tutam
mansionem promittis. Jusjurandum dedi Ordinibus me pro libertate Patriae et religione
sanguinem et vitam oblaturum.
Obstrictus sum Tibi & Venerandis sociis, quod nugae meae de piscibus dignae
censentur, qui inserantur Actis.
Doleo, quod Floram Dom[ini] de Gorter cum Ejus Epistola nondum Tibi ad manus
venerit; quod si hoc nondum factum, quaeso, significes, aliud curabo.
Nunc paro cistulam, quam per Dominum Grill curabo Stokholmiae tradendam
Apothecae Svanen, in quibus sat largam copiam plantarum peregrinarum reperies,
quarum nomina specifica mecum communicare, spero, non negabis.
Spero, quod acceperis istam cistulam, in qua misi Ramulum Simirubae cum
observationibus Claytoni, itemque Arisari ac pini ramulum, quorum nomina apecifica
desidero.
Quaeso, inquiras apud Salvium, an ea quae recensentur priore pagina hujus
epistolae miserit, et quomodo, et an quem.
Haec cum scribo, praeliminaria pacis Aquisgrani consignata et inducias armorum
indictas novellae extraordinariae indicant, quod Deux faxit.
Vale, mi Linnaee, cum optima uxore & familis, ac responde quanto ocyus
{div-signature}Tuo Gronovio.
Lugd[uni] Bat[avorum] 5 Majii 1748.
{div-address}Viro Doctissimo
D[omino] Carolo Linnaeo