Fautori suo Optimo
S[alutem] P[lurimam]
Joannes Bartsch.
Tuum ad meas litteras responsum frustra hactenus exspectavi, optans
summopere, ut culpa Tui silentii non forte devolvatur in me. De indice Boerhaavii hoc
habeas a Bibliopola responsum, quod nihil nisi ultimum eius habeat folium, hinc illum
seorsim vendere vix posse, ne residua quae servat Exemplaria reddantur incompleta,
hinc ipsi inutilia.
1. Cum Tetrandriae Monogyn[iae] cives disponere vellem, maxime me offendit
subdivisio 2daet 3tia in Tab[ulis] Tuis. Attamen addiscere
volebam ex Boerh[aavio], quid sint stellatae Raji, ut scirem, quam ob causam deberem
plantam, quae mihi occurreret, eo reponere. Inveni defin[itionem] hanc:
In illis est Flos hermaphroditus, nudus, monopetalus, ovarii apici innatus, absque
caliculo, parte inferiori utcunque tubulosus, superiori quadrifariam in IV. segmenta
acuta stellatim expansa profunde sectus, raro in quinque, part. 1. p. 147. Contra eam
obiicio:
1) Non inveni in Tuis, quae in Tab[ulis] ad stellatas retulisti, generibus, Florem
nudum; ratio in Caracteribus ear[um] datur et Calix et Corolla.
2.) Nonne sufficeret consideratio floris; cur ergo ad Rajum confugiendum, ut situm
relativum ad Ovarii apicem examines.
3.) Non invenio esse flores imperfectos, probo: Quia in Caracteribus Tuis eis
omnibus tribuitur Calix.
Ut ergo eis me eriperem angustiis, ignorans, quid sint stellatae R[aji], cepi
consilium, annon possem ex Tuis generum illorum caracteribus ex flore invenire
subdivisiones Ordinis; quantum in illis solatii invenerim, iudices ipse ex adposita
schedula; et si male egerim aut erraverim, Tuas correctiones exopto.
2. Quidnam Tibi dicitur Polygamia aequalis, quem Terminum non ex-
plicuisti, licet reliquas Polygam[iae] species definiveris.
3. Non adeo contentus sum Tecum, quod male mihi permiseris vocare rem nomine
minus recto. Cur enim, dum dixi ad peripheriam tui auditorii virentis in praedio, id est
Corallium, cur, inquam, me non correxisti, cum iam scio, quod sit Isis? Immo in eodem
loco annon forte Madreporam nominavi, quae tamen est Cellepora. Hoc imposterum
evites, rogo humanissime, quo enim plus me corrigis, eo maiorem in me excitas
amorem.
4. Ubinam quamdam sed bonam de Xylo Indorum reperire possum relationem?
Nolo iam plura adferre, ne Te obruam nimis, exspectans tam ad haec quam
ad praecedentia de die ♂ [Martis] Tuas responsiones, nec non de Indice
Boerhaavii mandatum Dom[ini] Cliffortii, cui me etiam atque etiam commendes,
quidnam faciendum velit. Valeas!
Die ♃ [Jovis].
[Address]
A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur en Medicine
a
Hartekamp
by myn Hr Clifford.