Viro Illustri,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
Profess[ori] Upsaliae,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
J[oannes] G[eorgius] Gmelin.
Ignosces sine dubio pro innata Tibi humanitate, quod paullo serius ad suavissimas Tuas d[ie] XII Mart[ii] scriptas respondeam.[1] Varia fuerunt impedimenta domestica, negotia botanica, excursiones & tandem iter in Helvetiam, quae me distinuerunt et effecerunt, quominus officio meo ad Te scribendi defunctus sim. Gratias Tibi ago summas, uti fere semper soleo, pro transmissis in plantas Sibiricas animadversionibus Tuis &, ut reliquas absolvas, enixe rogo. Sunt enim certe omnes tales, quae floram Sibiricam maturant, cujus Tu fautor es & fulcrum egregium. Secundum tomum, qui continebit compositas, aggregatas & tricoccas, revidi adhuc semel & correctum misi Petropolin, ut imprimatur & ut icones aeri incidantur.[2] Multa is continet nova, forte etiam multa invenies, quae digna essent, ut virgula censoria notarentur. Scripsi tamen omnia hac ratione, ut error botanicus, si quis irrepserit, facile deprehendi possit. Classes difficiles sunt & errores facile committi possunt etiam a peritis botanicis. In dies magis magisque agnosco clima & soli naturam facillime varietates in plantis producere saepe insignes, quae tamen non sunt sufficientes speciebus diversis constituendis. Quid sentis de Actaea fructibus tribus, quod semina nunquam germinaverint neque in Russia neque apud nos? An species hybrida erit ex Actaea vulg[ari] & Delphinio aconiti folio, uti Dilleniana ex Actaea vulg[ari] & delphinio segetum orta esse dici posset. Sed semina specierum hybridarum fertilia esse Peloria Tua docet? O quam vellem Peloriam Tuam videre, ut conferre possem cum Swertia mea! Argusiam Amm[ani] florentem observavi, quae mihi quidem admodum differre videtur tam a lithospermo quam a cerinthe. Argusiae nomen retinere nolo, quia Tuis praeceptis adversatur, & praeterea error admissus est, cum fluvius, a quo Ammanus nomen imposuit, Argum vocetur. Astrachaniam dixit Schoberus etiam a loco natali. Quoniam Messerschmid & Schober primi & soli inter botanicos plantam observarunt ab alterutro horum virorum nomen dare placuit. Dederam amethystinae Mess[erschmidii] nomen Messerschmidiae, sed videns Te retinuisse nomen Messerschmidianum Messerschmidiam Argusiae reliqui sperans nitrariam Schoberi, primi inventoris, novum nomen requisituram esse, cui tunc Schoberi nomen adcommodari poterit. Non concedam omnino, ut oves cornutae specie differant a non cornutis, nisi aliae differentiae detegantur. Sed a cornibus in non cornutis genus definiri non poterit. Secundum schema, quod olim per Te ad Salvium misi, mitti poterunt omnia vestra scripta per Salvium, quia is quotannis libros vestros Lipsiam mittit, cum quibus & eos, quos Tua humanitas mihi procurabit, mittere poterit. Gratus certe omnia persolvam, de quo nollem, ut dubitares. Gesnerum Tigurensem invisi, hominem eruditissimum & perquam comem. Historiam universalem plantarum edere in animo habet & subsidiis ad id perquam idoneis instructus est.[3] Characteres omnium generum simul aere incisos exhibebit. Multas etiam aves pictas habet, satis nitide ad vivum exaratas. Musaeum fossilium sui simile vix habet. Characteres Tuos & systema prorsus adoptavit & supra nominatam historiam secundum idem systema divulgarit. Hic spero ex eruditione Stehelini proficere. Cryptogamiae hic indefessus cultor est, propterea quod reliqua botanica parum sectetur. Colligo plantas in via, quam facio, ut curo, ne iter studiis meis perniciosum sit. Abhinc proficiscar Argentoratum, Carolsruham tandem petiturus & hortum invisurus. Denique laribus meis me reddam. Tu interim vale & aestatem tam jucunde transige aut jucundius quam ego! Iterum vale!
Dabam Basileae d[ie] X Jun[ii] MDCCXLVIII.
EXPLANATORY NOTES
1. Linnaeus’s letter to Johann Georg Gmelin of 12 March 1748 o.s., 23 March 1748 n.s. has not come down to us.
2. Gmelin, Flora Sibirica. Vol. II “1749” was published early 1752.
3. Johann Gesner never finished his “History of plants”. However, Gesner’s Tabulae phytographicae analysin generum plantarum exhibentes [...] edidit Ch. S. Schinz appeared in 1795.