Celeberrimo ac Doctissimo Domino, D[octori] Carolo Linnaeo,
Med[icinae] et Botanices in
Universitate Upsaliensi Professori Dignissimo,
S[alutem] D[icit]
Joh[annes] Fr[edericus] Gronovius.
Gratissimae mihi fuerunt Literae vestrae XXV Julii inscriptae, sed exhorreo,
quum ex iis perceperim cistulam, quae epistolam comitabatur, Tibi non in manus
venisse. Hanc 29 Maji Amstelodamum miseram ad Dom[inum] de Kooning, Virum
honestum et Mercatorem divitem, qui quoque per literas mihi significavit, quod
traderet Eidem capitaneo, qui praecedentibus annis omnia curavit. Doleo quam
maxime, Mi Linnaee, hoc damnum. Imaginor mihi, quod quandoque Tibi non ingrata
obtulerim, sed persuasus sum me per vitam meam nunquam talia posse offerre, qualia
hac vice miseram. Considera modo, quae in Calendario notavi: “Misi XXIX Maji ad
D[ominum] Linnaeum cistam cum seminibus, piscibus, plantarum speciminibus,
cochleis & conchis Americanis, Florae Virginicae partis secundae aliquot exemplaria,
orationem, quaedam Petiveri opera &c.”
Seminum et Fructuum erat immensa copia ex variis Americae regionibus. Pisces
omnes, quos habebam in duplo, et quidam elapso vere praeparati, Plantarum
speciminia varia, et praesertim Virginica, inter ea quaedam quorum unicum specimen
modo ad me miserat Claytonus, de quibus te consultum volebam, praesertim ea
quorum Characteres conscripserat quosque limato tuo judicio examinandos
ardentissime desideraverat.
Cochleas conchasve addideram plurimas, magnam partem Europaeas a me
detectas, quas tibi offerre volui, ut Suecicas mecum communicares.
Partem secundam Florae Virginicae Haakio imprimendam dederam, verum non
plura impressit exemplaria, quam quot restabant de parte prima; pauca tamen Tecum
communicavit.
Orationem Vestram de novo impressit Haackius, cumque me saepius loquentem
audiverat de Eleganti Browallii examine Gesnerique dissertationibus de Vegetatione ac
Fructificatione, summis precibus a me desideravit, ut permitterem ei haec omnia unico
volumine typis comprehendere.
Opera Lawsoni Petiveri opera quaedam nactus eram, ex his musaeum Ejus in
octavo; Gramina vero et plantae marinae Ejus in folio, in sincerae amicitiae Symbolum
Tibi obtuleram.
Cista, quae haec omnia continebat, longitudine et latitudine chartam hanc
superabat; altitudine erat hujus lineae _______________________________
Memini me conscripsisse chartulam, quae solummodo Continebat Nomen Tuum
habitationemque Upsaliis, sed ea cistulae erat alligata. Proin inquirere debes
Stockholmiae in Pharmacopaea, quae insigne gerit Cygni sive Svanen, numne cistula
accesserit. Ego inquiram exactissime apud Dom[inum] de Kooning.
Praecedentia haec ante 14 dies scripta sunt. Hodie vero 14 Septembris a D[omin]o
de Kooning Amstelodamensi percipio, Capitaneum istum, qui prioribus annis cistulas
& reliqua curavit, non Stokholmiam sed Stettin petiturum, direxisse Dominum De
Kooning ad alium Capitaneum, virum etiam optimae famae, qui directe Stokholmiam
cum navi petiturus erat, cui tradidit Literas et cistam. Suadet idcirco D[omin]us de
Koning, ut per amicos Stokholmiae inquirat apud istum Capitaneum, qui hac aestate
directe Amstelodamum Stokholmia petiit, numne in angulo navis hic vel illic lateat ista
cista. Quae si ad manus vestras veniet, quod precor, desidero, ut statim ad me
scribas. Adeo nunc timidus sum, ut vix audeam quid aliud mittere, quod expecto ex
Surinama, ex qua colonia plurimas plantas exsiccatas expecto.
Ante octiduum Literas et 199 conscriptos plantarum characteres accepi a Dom[ino]
Colden, judice supremo provinciae Coldinghamae in Noveboraco in America, quem
plane ignoro. Sed scribit se ante 30 annos maxime delectasse in studio Botanico, sed
neglexisse illud, quum addictus methodo Rajanae vix ullam plantam
Coldinghamensem ad classem vel genus potuisset reducere. Nunc vero Dom[inum] Du
Bois, quem hic novisti, saepius salutavisse ab eoque se parum exercitatum fuisse in
Methodo tua et lectione Librorum tuorum ita gavisum fuisse, ut se ilico rebus botanicis
tradiderit, et 199 characteres methodo tua conscriptos composuerit, quos mecum
communicat, ut sententiam meam de iis ipsi patefaciam, interim pergeret cum aliis
plantis, quae ipsi ad manus veniunt. Vellem libenter hos omnes ad Te mittere, verum
non audeo ob praedictas rationes. Interim tamen hanc chartam vacuam ad Te mittere
nolo, sed communicabo quaedam. De radice Collinsoniae notat, quod ad dolores post
partum valeat.
De iride corollis imberbibus germine trigono notat “quod stamina sub stigmate
trifido foliaceo styli recondita sint. Ex hoc situ staminum nihil pulveris antherarum
intrare posse per aperturam ullam in stigmate ad divaricationem ejus; verisimile igitur
videtur quod gliscet per exteriorem Styli superficiem ad receptaculum seminis et quod
ita fiat in aliis plurimis plantis v.g. in Zea vel meyz, in quibus superficies Styli glabra &
lubrica est.
Cephalanthi semen scribit esse solitare, longum pyramidale, ad basin acuminatum,
angulatum lanugine ad cuspidem baseos adhaerente, plurima super fundum
globularem dense compacta.
Hamamaelis Calyx. Involucrum commune trium florum, folia tria circularia, concava,
externe hirsuta. Perianthium proprium tetraphyllum foliolis ovato-acuminatis
aequalibus persistens. Nectaria 4 foliola truncata, ad ungues petalorum singula, vix
nudis oculis distinguenda. Pericarpium. Nux globularis, in superiori parte duobus
sulcis cruciata et in quatuor cuspides obtusos secta, bilocularis, bifariam dehiscens.
Numero 19 conscribit hunc characterem. Calix. Folia 5, longa, linearia.
Corolla monopetala, tubus calice longior, limbo in 5 lacinias diviso. Stamina 5.
Antherae erectae. Pistillum, Germen pyramidale, infra receptaculum floris. Stylus
unicus staminibus longior, stigma globulare. Pericarpium Capsula oblonga, ad
basin crassum, versus apicem teres, calice coronata bilocularis. Semina plurima
globularia. Hujus ad te mitto flosculos in charta, simul et folium. Quaeso, indices ad
quod genus tu illud referas. Folia describit esse ovata acuminata, leviter crenata, bina
opposita, pinnatarum more, petiolis brevibus.
In Celastro fl. Virg. p. 25. notat semen unicum in singulo loculo.
De Aralia foliis ternis ternatis fl. Virg. p. 35. scribit se suspicari, quod revera sit
Panacis Species.
No 65 Optimum dat Paridis trifoliatae Characterem. Nova est species,
ab eo inscripta Paris foliis ternis flore pedunculato nutante. Staminibus sex praedita
est. Persicariae plurimas examinavit species, in quibus varietatem staminum
observavit, cujus Tu meministi in flora Lapp. & Hort. Cliff.
In Helxine fol. sagittatis, caule aculeato fl. Virg. p. 44. observat stylum unicum
trifidum cum tribus distinctis stigmatibus.
In Sassafras invenit antheras erectas conpressas staminibus latiores fere quadratas.
Et corpuscula sex globosa mollia, petiolo brevissimo affixa, germen circumstantia.
Pericarpium Drupa fere sicca in calice locata sicut […].
Duas vacinii species describit staminibus decem praeditas.
In Spiraea meminit circuli cujusdam rubentis inter stamina & pistillum.
In Filipendula fol. ternatis fl. Virg. invenit staminum filamenta circiter XV. brevia,
calyci inserta, Antheras orbiculares.
Clematitidis cujusdam Speciem observavit, quae semper solos flores masculos
producit.
In Ranunculi tribus speciebus observat nectarium squamam vel folliculum minimum
ad ungues petalorum.
De Bartsia scribit, quod singulare sit in ea quod corolla non sit colorata sed
herbacei coloris. Apex autem calycis & superior pars foliorum subfloralium sint
coccinei coloris, sc. Inferior foliorum subfloralium pars est herbacei coloris usque ad
medium, superior autem coccinei.
Cytisi foliis fere sessilibus, calycibus squama triplici auctis fl. Virg. p. 82.
characterem hoc modo conscribit:
CAL. perianthium monophyllum campanulatum, quadridentatum; dentibus tribus
inferioribus minoribus, superiore majore.
COR. Papilionacea. Vexillum cordatum, marginibus reflexis. Alae ovatae. Carina
compressa, prima expansione corollae integra, postea autem finditur in duo petala.
Stam. Filamenta decem in carina diadelpharum more recondita, ad basin usque
separata, non coalita
.
PIST. Germen ovale utriusque acuminatum. Stylus subulatus.
PER. Legumen sphaeroideum, inflatum, bivalve.
SEM. Aliquot reniformia.
Si tu putas esse novum Genus, quaeso, inscribatur Coldena.
Caulis ramosissimus. Folia terna cuneiformia succulenta, glabra, sessilia, parva.
Flores lutei in racemis ramulorum terminatricibus. Haec planta me judice est diversi a
Cytiso generis. Haec illa.
Prenanthes fl. plurimis, fol. hastatis angulatis fl. Virg. p. 89. Calyx communis auctus
cylindraceus glaber, ore patulo, squamis circiter 8 aequalibus cylindri, ad quarum
basim squamulae breves vulgares.
In orchidis quadam specie describit nectarium planum lanceolatum ciliatum,
inferiorem & anteriorem occupat partem. Tubus longus tenuis inferius dependet a parte
inferiore corollae. STAM. puto Lilia nectarii stamina esse. Nam si Corillam, antequam
expandatur, inspexeris, invenies nectarium hoc petalis corollae inclusum et ejus cilia
stigmati pistillo connexa. Certe nihil aliud, quod locum staminum et antherarum
supplere possit, observavi.
Limodori fl. Virg. p. 118 characterem egregie conscribit. Sed nimis longus est qui
hic ponatur.
Sisyrinchii genus ad Syngenesiam monogamiam referri debere judicat.
Sagittariam semper in dioecia, nunquam in monoecia observavit, licet plures
examinaverit plantas.
Haec solummodo Tecum communico, Vir Clarissime, ut videres quales asseclas
habeas in Claytono ac Coldeno. Coldeni verba ad me in Epistola sunt: “Miror Linnaei
doctrinam in tradenda tam facili methodo, quae me paucorum dierum conversatione
cum Domino du Bois, dein per aliquot hebdomadas legendo ipsius characteres &
examinando flores docuit in proprium usum characteres conscribere; nec dubito quin,
facile hoc modo omnes Coldinghamiae plantas ad propria genera referre queam.”
Vellem, ne imprimas Catalogum meum Piscium, antequam ad manus tuas veniat
praedicta cistula, in qua literas invenies quae de piscibus agunt.
Orationem tuam de mundi mutationibus aveo videre, itemque dissertationem de
Betula nana.
In altera chartula reperies piscem ex America ad me transmissum, cui pinna dorsi
unica a capite extensa usque respondeat pinnae ani. Pinnae ventrales duae infra
branchias in mandula inferiori. Duae pectorales ad latus post caput. Singula pectoralis
articulo donata est. Pinna ani directe opposita, ubi pinna dorsi desinit. Dein sequitur
Cauda. In fronte supra oculos videtur Tubum habere, qui est sine dubio pars pinnae
dorsalis, quae in varios excurrit angulos. Certissime est Guaperna, quam male
describit, sed pejus depingit Marcgravius lib. 4. cap. 5., item Petiver gazoph. tab. 20. f.
6.
Ammodytem praecedenti hebdomade accepi ex Dusburgo in Zelandia, ubi arando
littus vel vomere arenam movendo eum magna copia capiunt; rusticis ibi degentibus in
cibum cedit.
Haec scribenti ad manus meas venit fasciculus 6 aprilis ad me missus, cumque
indices eum continere Acta Societatis Vestrae, lubenter data occasione ad Dillenium
mittam.
Sed, Vir Clarissime, ubi manet Philosophia tua botanica, quam tam saepe
promisisti? Nunquam credere potes, quantopere Tibi ipsi noceas, quod Editionem tam
diu differas. In Germania multos habes oppugnatores, qui doctrinam tuam et famam
pervertere gestiunt. Sed hoc etiam verum est, quod doctrinam tuam non intelligunt.
Quapropter consule Tibi & famae tuae. Ante mensem accepi duas dissertationes ab
Heisteri discipulis conscriptas, in quibus vehementer Te cavillantur et multas opprobiis
prosequuntur. Sed Te minime intelligunt. Desiderat a me Heisterus, ut dissertationes
istas perlegam et sententiam meam de iis ipsi patefaciam, id quod paucis componam
verbis Gellii, nempe duos istos Dissertationum auctores Timonum Amarulentorum
instar maledicentissimos conscripsisse libros. Multam operam dedi, ut has
dissertationes possem Tibi offerre, sed quocunque modo inquiro, eas comparare
nequeo. Horum unus vocatur Sandhagen, qui 14 Oct[obris] anni 1741 Dissertationem
edidit de nominum plantarum mutatione utili et noxia. Alter vocatur Goeckelius, qui 16
Augusti Ejusdem anni conscripsit meditationes et animadversiones in novum Systema
Botanicum Sexuale Linnaei. Hisce vale, vir Clarissime, precor inquire Stokholmiae
quantum possibile, et quamprimum cistula ad manus perveniat, id mihi significa! Vale
iterum!
17 Oct[obris] 1743.
{div-address}To
The Learned Professor
Carolus Linnaeus